Mittimus vobis per ⌊praefectum nostrum arcis castri nostri ⌊Fridek⌋⌋ XLVII marcas, de quibus cedunt ⌊compatri nostro domino doctori Hieronimo⌋ XLII pro vino. Quam pecuniam ⌊frater noster Bernardus⌋ ⌊Thoroniae⌋ solvere potuisset longeque nobis fecisset gratius ipsique ⌊domino doctori⌋, qui pecunia sua opus habet in dies, commodius. Unde nos ob illum, quod haec mora praeter nostram voluntatem accidit, excusabitis. Reliquam pecuniam pro expensis eq(ui) apud illum relicti IIII marcas et mediam etiam ei dabitis, de qua nobis nulla fuit notitia, alias tam diu non soluta non haesisset.
Committimus praeterea vobis, si pro tritico tantum pecuniarum habere potueritis, ut a domino ⌊Nicolao a Linden⌋ consule ⌊Thoronensi⌋, aut ubi vobis opportunius videbitur ut pro familia nostra duo stamina panni Zcwickoviensis or Zcwickoniensis⌈ZcwickoviensisZcwickoviensis or Zcwickoniensis⌉ ematis on the margin⌈ematisematis on the margin⌉ eius coloris, ut sunt tunicae, quibus nostri equitando utuntur, illaque cum primis ad nos mittatis. Quod si impraesentiarum tantum pecuniae vobis non est, ad certum tempus solutionem suspendatis.
Voluimus etiam, ut eum adulescentem on the margin in place of crossed-out iuvenem⌈iuvenem adulescentem adulescentem on the margin in place of crossed-out iuvenem⌉, qui vobis inservit pro nominatim ostendendis debitoribus ... illegible⌈...... illegible⌉, nuntio t<e>rrestri ad exigendas annonas non persolutas mittatis, quod negotium satis apte deriget ms. diriget(!)
⌈derigetderiget ms. diriget(!)
⌉, cum prius omnem fere nobilitatem noscat et aliquot annis in servitio domini palatini fuerit.
⌊Murator Lucas⌋ nobis insalutatis abiit. Rescribite, quid rerum agat, operamque datae date, ut lateres haberi possint et ut caementum bene sit dispositum. Si ⌊Thoroniae⌋ recens et bonum oleum, quod vocant Venetum, habetur, gratum nobis written over mihi⌈mihi nobis nobis written over mihi⌉ facietis X libras huc mitten(do). Bene vos valere optamus.