Ex ⌊⌋ Magnificentiae Vestrae, quas ⌊regius iste cubicularius⌋ mihi reddidit, singularem in me benevolentiam et ad commodandum rebus meis Magnificentiae Vestrae propensionem clare intellexi. Quam etiam ipse effectus in novissima ⌊venerabilis capituli Varmiensis⌋ electione comprobavit, unde ex Dei immensa misericordia per ⌊serenissimae maiestatis regiae⌋ assensum et gratiam in episcopum Varmiensem sum XX-a huius mensis suffragiis omnium paribus sum postulatus. Ob idque plurimum me superinscribed⌈meme superinscribed⌉ debere Magnificentiae Vestrae agnosco, cui si quando solvendo esse potero, transactis, quae adhuc restant, negotiis, sic me geram gratitudine erga Magnificentiam Vestram, quod se superinscribed in place of crossed-out illa⌈illa se se superinscribed in place of crossed-out illa⌉ beneficam mihi fuisse paenitudine duci non posse<t>.
Qua de re, quemadmodum cepit me sua humanitate complecti, ut sic Magnificentia Vestra pergat, maiorem in modum rogo. Quam diutissime feliciter valere fortunisque et honoribus omnibus augeri ornatioremque in dies fieri summopere cupio.