Sacratissima ⌊caesarea maiestas⌋ iam vobis per praesentium latorem mittit centum florenos Rhenenses. Quae mihi iniunxit, ut ad vos perscriberem. Quatenus huiuscemodi florenos percipiatis perceptisque ⌊Venetias⌋ per arcem ⌊Peutelstain⌋ et ⌊Cadubrium⌋ iterum reverti maturetis ⌊Venetorum⌋que dominis exponetis vos illorum responsum cuidam consiliario ⌊caesareae maiestatis⌋ ex ordine retulisse, cuius nomen si fortasse inquirere eniterentur, eis respondeatis: “Et licet ego, si quisnam fit, vobis declararem, illum tamen non cognosceretis. Cui etiam me ipsius nomen nemini vestrum velle pandere firmiter promisi, idque iure iurando confirmavi”. Dicetisque illis praeterea dictum consiliarium vobis persuasisse, ut ad eos reverteremini illos cohortando, velint cum sacratissima ⌊caesarea maiestate⌋ decem et octo mensium inducias inire excluso tamen in eiusmodi induciis ⌊Francorum rege⌋, quemadmodum eis ante hac proposuerat sanctitas summi pontificis, ut aliqua laudabilis expeditio interea contra infideles ⌊Turcas⌋, Christiani nominis hostes, confici posset. Qui consiliarius insuper pollicitus est se apud ⌊caesaream maiestatem⌋ omnino effecturum, quatenus ⌊maiestas sua⌋ huiuscemodi inducias assummet ac in ipsorum manus postea pro maiori eorum contentamento et recompensa stantibus eiusmodi induciis duas civitates, ⌊Cremonam⌋ scilicet et ⌊Laude⌋, quas propediem ex manibus ⌊Gallorum⌋ recuperabit, consignabit. Qui si postmodum finito induciarum tempore cum maiestate sua caesarea pacem concludere voluerint, ipse consiliarius etiam promittit se a maiestate sua impetraturum, ut pacem quoque cum ipsis ⌊Venetis⌋ ineat, hac scilicet condicione, ut omnia quae sua maiestas possidet, retineat.
Quae omnia Dominatio Vestra sua solertia et dexteritate, et quanto expeditius poterit, cum praefatis ⌊Venetis⌋ tractabit. Quod si ab illis bonum responsum haberetis, id totum mihi significabitis, litteras superscribendo N. consiliario ⌊caesareae maiestatis⌋ et crucem nigram sub illarum suprascriptione pingendo, quas ad praefectum caes(areae) maiesta<ti>s in ⌊Toblach⌋ dominum ⌊Christopharum(!) Herbst⌋ mittetis, cui maiestas sua per litteras praesentibus alligatas iniungit, ut cum dictae litterae vestrae ad eum pervenerint, illas per proprium BCz, 230, p. 322 nuntium illico ad caesaream maiestatem transmittat.
⌊Cui⌋ ideo inter transeundum ipsas litteras caesareas pariter et alteras etiam annexas capitaneo arcis ⌊Pentelstain⌋, ut vos hinc inde libere transire permittat, praesentabitis. Sin autem malum responsum habueritis, iter postea vestrum directe ad ⌊caesarem⌋ arripietis, ut sua maiestas tandem quid sibi latius pro rerum et temporum condicione faciundum videbitur, eo opportunius disponere valeat recognitura semper cum solita sua gratia et clementia omnem diligentiam, et labores vestros. Nec deerit vobis umquam ad quodcumque decus, commodum atque ornamentum vestrum, quod nobis tam ex commissione ⌊suae maiestatis⌋, quam etiam pro mea erga Dominationem Vestram singulari amicitia ignotum esse nolui etc.
Bene valete.