In negotio contra ⌊Alexandrum⌋ Reverendissima Paternitas Vestra meo iudicio vix aliquid fixum determinare poterit pernunc, ex quo ipsa focaria ab hac die, quam ⌊Warmiae⌋ discesserat, ibidem visa [no]n on the margin⌈no hidden by binding⌈[no]no hidden by binding⌉n[no]n on the margin⌉ est et quod Reverendissima Paternitas Vestra tenorem indulti sive mandati summi pontificis nondum vidit, et quam late se extendat et quid in illo contineatur, adhuc ignorat. Ideo meo arbitrio mandatum prius exspectandum erit et postea deliberandum super negotio hoc, nihilominus iuxta Reverendissimae Paternitatis Vestrae [desi]derium on the margin⌈desi hidden by binding⌈[desi]desi hidden by binding⌉derium[desi]derium on the margin⌉ venerabili domino custodi intra biduum scribam sciscitando eius animum, eundem coram alloqui ante festum divorum Simonis et Iudae[1] propter rationem meam, quam in dies incumbere cogor, non licebit. Interim tamen, si Reverendissima Paternitas Vestra me vocave superinscribed⌈veve superinscribed⌉rit, negotiis aliis omnibus postpositis venire non praetermittam, ⌊Luboviam⌋ non aliam ob causam profectus sum, quam ut reverendissimum ⌊dominum Culmensem⌋, cui id iam diu pollicitus sum, visitarem ac cum paternitate sua consuleremus, quomodo dominus decanus ⌊Niderhoff⌋ induci possit, ut optioni suae, quam habet ratione aedium reverendissimi domini Culmensis, quas ego nunc inhabito, cederet. Sed frustra lab<o>ratum est apud eum, qui semper eandem cantat cantilenam. Credo firmiter ad haec induci possit, nisi spiritus ille suus ad maxima et summa quoque anhelans id prohiberet.
BCz, 247, p. 330
Cum domino ⌊doctori Nicolao⌋, quem ⌊Lubaviae⌋ inveni, de ⌊focaria⌋ sua incidit mentio. ⌊Qui⌋ numquam ⌊eam⌋ in aedes suas se recepturum nec quicquam in causa hac ulterius se facturum affirmavit. Scio ⌊eundem⌋ a reverendissimo ⌊domino Culmensi⌋ etiam admonitum fuisse, ut ita faceret. Spero non frustra, est enim et aetas, et sapientia, quae facile ⌊virum⌋ istum bonum ab huiusmodi rebus prohibere in posterum poterint. De hoc, quod Reverendissima Paternitas Vestra una cum ⌊domino praeposito⌋ ac mecum on the margin⌈mecummecum on the margin⌉ inculpata sit, ut nobilibus tantis de canonicatibus Warmiensis ecclesiae provideatur, in posterum nos curaturos. Auctorem istius nugae(!) a reverendissimo ⌊domino Culmensi⌋ intelligere non potui, qui dixit neglexisse, a quo id habeat; nihilominus dixi me Reverendissimae Paternitati Vestrae talia narrasse. ⌊Gasparem Hannaw⌋, Reverendissimae Paternitatis Vestrae nepotem, magna impendia et propter aegritudinem et propter caritatem annonae fecisse ex eius iam superinscribed⌈iamiam superinscribed⌉ intelligo litteris. ⌊Cui⌋, rogo quam humillime, Reverendissima Paternitas Vestra hos Unigaricales IIII, munus exiguum meo nomine inter pecunias Reverendissimae Paternitatis Vestrae mittere non gravetur. Spero ⌊eundem⌋ brevi nos in confratrem habituros, sed quomodo ⌊Alexander⌋ possessione deiciendus sit, non video, nisi citatius de hoc nemo hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ meliorem informationem quam venerabilis dominus custos dabit, qui me in his rebus expertior est. Rogo praeterea, Reverendissima Paternitas Vestra eiusdem nepotem ⌊Gasparem⌋ nequaquam
BCz, 247, p. 331
ex ⌊Urbe⌋ discedere patiatur superinscribed⌈patiaturpatiatur superinscribed⌉ propter experientiam varium ac practicam, quae aliquando plus valet quam doctrina. Domino ⌊Theoderico⌋ frustra scriberem, cum pro certo mihi scribit hoc Septembri velle ⌊Urbe⌋ discedere, ideo ei omnimodo ad urbem scribere non debere me admonuit, qui optime scit inter ⌊Alexandrum⌋ et me non bene convenire, putaret forsan ex invidia me scripsisse. Alia quae Reverendissima Paternitas Vestra fieri vult, exsequar. Rogo quam humillime Reverendissima Paternitas Vestra prolixitate, ineptiis meis ac rudibus litteris gratiose parcat. Me gratiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae quam humillime ac totus commendo, quam Deus omnipotens nobis diu felicem ac incolumem conservare dignetur.