Non est visum ⌊reverendissimo domino⌋ ea forma dare litteras ad venerabile capitulum, quam praescripsit Reverendissima Dominatio Vestra, quod aequum non esse diceret iis de rebus definire aliquid
s(erenissimam) or s(acram)⌈s(erenissimam)s(erenissimam) or s(acram)⌉
⌊maiestatem regiam⌋, de quibus nihil haberet explorati. Mitto itaque Reverendissimae Dominationi Vestrae litterarum, quae scriptae sunt, exemplum, quas equidem non video, quid necesse sit ⌊venerabili capitulo⌋ reddi. Quod cum semel domum istam tradiderit dominus ⌊Plotowski⌋, satis iudicasse videtur eam ⌊Alexandri⌋ esse et non pellionis, ita ut iterum eadem de re cognoscere minime sit necessarium. Nisi forte ob hoc reddendae sint litterae, quod factum consiliariorum approbatur, qui causam hanc ad suos iudices remiserunt.
Quod cupit ex me certior fieri Reverendissima Dominatio Vestra, quinam sint ⌊Alexandri⌋ partibus faventes, ut ab illis cavere possit, et si quis per hoc tempus reditum in gratiam regiam illi quaesiverit. Neminem prorsus scio, qui ab ⌊Alexandro⌋ stet, praeter unum ⌊doctorem Ioannem⌋. Nam praepositus Vilnensis, simul ut intellexit, BCz, 1618, p. 380 mihi quoque negotium esse cum ⌊Alexandro hidden by binding⌈[ndro]ndro hidden by binding⌉⌋, valere eum iussit ac tutari causam eius desiit, quod diceret meam se amicitiam Alexandri anteponere, quod maiori illi usui esse possem quam hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ ille. Itaque neque clam, neque palam hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ videtur agere quicquam pro ⌊Alexandro hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉⌋. Sed et ⌊doctoris Ioannis⌋ erga illum studium iam refrixit. Non ita pridem invitatus erat ad prandium per me. Cumque prius expostulasset mecum, quod aliter scriptae fuerint litterae ad hidden by binding⌈[d]d hidden by binding⌉ Alexandrum Gedanenses de arca, quam mandasset
s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉
⌊maiestas regia⌋, cuius haec erat voluntas, ut si tempore hidden by binding⌈[re]re hidden by binding⌉ salvi conductus acceptam eam esse constaret, ⌊Alexandro⌋ redderetur. Tandem paenitere ⌊se⌋ dixit, quod R(everendissima)e D(ominationis) Vestrae ms. a(!)
⌈aeae ms. a(!)
⌉ gratia propter ⌊Alexandrum⌋ excidisset. Ac veterem consuetudinem cum illa suam quamque semper sibi faventem Reverendissimam Dominationem Vestram habuisset, commemoravit; non esse tanti ⌊Alexandrum hidden by binding⌈[drum]drum hidden by binding⌉⌋, quod illius causa constituta iam et inveterata gratia dissilire deberet.
BCz, 1618, p. 381 ⌊Cui⌋ ego dixi: mihi non videri tam gravem esse offensionem Reverendissimae Dominationis Vestrae, quin eam depositura sit, si facti eum paenitere cognovisset. Ecce autem dum ista loquimur, venerunt litterae a Reverendissima Dominatione Vestra, quibus minus iam se irasci ⌊illi⌋ scripsit, quod in me curando tanta fide usus sit. Totam illam partem ei legi, nonnullis tamen ommissis. Fuit ei valde gratum. Cupit enim vehementer in gratiam Reverendissimae Dominationis Vestrae restitui, a qua ego maiorem in modum peto, ut ⌊eum⌋ in gratiam recipiat. Nam et ⌊Alexandri⌋ causam deseruisse iam videtur, nisi si quid agat occultius, quod a me sciri non possit. Sed nihil proficiet. De inspicienda arca nondum egit ⌊reverendissimus dominus⌋ cum
s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉
⌊maiestate regia⌋. Scribam per dominum ⌊castellanum Gedanensem⌋.
Commendo me gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae ac Deum precor, ut quam diutissime vivat incolumis.