De domino ⌊Niderhoff⌋ nihil est eiusmodi, quod verebatur Reverendissima Dominatio Vestra. Nam, quod quidem ego sciam, de ⌊Alexandro⌋ hic nihil egit. Litteras, quas postulavit, ad dominum ⌊thesaurarium⌋, illi mitto. Quod vero interminaturam se scribit Reverendissima Dominatio Vestra ⌊sororis⌋ suae ⌊filio⌋, ne quid agat contra ⌊Locam⌋ servitorem meum, ago Reverendissimae Dominationi Vestrae gratias. Salvum conductum pro ⌊Holstein⌋ per puerum illius misi. Instructionem, quae data est domino ⌊praeposito Varmiensi⌋, vellem a Reverendissima Dominatione Vestra legi ac, si quid illi secus erit visum, me per cubicularium hunc admoneri.
Audivit ex ore
s(acrae) or s(erenissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae)⌉
⌊maiestatis regiae⌋ dominus ⌊Gedanensis castellanus⌋, quae causa sit, cur in hunc modum instructiones scribantur. Praeterea si quid putaverit Reverendissima Dominatio Vestra addendum, quod quidem ex usu sit terrarum Prussiae, hoc quoque mihi perscribat.
Ex ⌊Hungaria⌋ nihil huc prorsus adfertur neque satis mirari potest s(acra) or s(erenissima)⌈s(acra)s(acra) or s(erenissima)⌉ ⌊maiestas regia⌋ tam diuturnum silentium. Est ⌊orator⌋ ⌊eius⌋ apud serenissimum dominum ⌊Romanorum regem⌋, rediturum ante Quadragesimam[1] inde cubicularium exspectamus. Missus etiam est ad ⌊caesaream maiestatem⌋ regiis cum litteris cubicularius. Nova, ut non adiungerentur litteris, factum est errore quodam, BCz, 1597, p. 1182 sed ea tamen aliis postea litteris sunt annexa.
Quod reliquum est, cupio Reverendissimam Dominationem Vestram quam diutissime esse incolumem et felicem, cuius gratiae et favori me commendo.