Salutem dico.
Etsi satis superque responsum arbitrer esse nuperrimis
meis litteris superiori Celsitudinis Tuae epistolae,[1]
tamen non comittam, ut ⌊dominus Christophorus a Czema⌋, intimus meus familiaris,
in ⌊patriam⌋ sine nostris litteris perveniat. Quem si mihi persuadere
potuissem tam brevi quasi ex improviso abiturum, effecissem, ut tibi
ratio nostrorum studiorum aliquo carmine reddita esset. Interim dum
hic sum, praeter cetera descripsi
cf. KNOBELSDORF Lutetiae Parisiorum Descriptio, p. 73 - 122 ⌊elegiaco carmine ⌊Lutetiam,⌋cf. KNOBELSDORF Lutetiae Parisiorum Descriptio, p. 73 - 122 ⌋ cuius rei exemplar Celsitudini Tuae mittere decrevi, sed exarare conantem
prohibuit discessus repentinus ⌊domini Christophori ⌋neque breviter transcribi poterat, quod ferme ad iusti voluminis modum excrevit.
Fragmentum quoddam
cf. KNOBELSDORF Lutetiae Parisiorum Descriptio, p. 73 - 122 ⌊eiusdem rei cf. KNOBELSDORF Lutetiae Parisiorum Descriptio, p. 73 - 122 ⌋
misi ⌊reverendissimo domino Tidemmano⌋,
quoniam illi ignotam ⌊Lutetiam⌋ puto, qua cum tibi nihil perspectius
sit, leviter
cf. KNOBELSDORF Lutetiae Parisiorum Descriptio, p. 73 - 122 ⌊huius carminis cf. KNOBELSDORF Lutetiae Parisiorum Descriptio, p. 73 - 122 ⌋
iacturam necdum satis expoliti feres. Ea
nunc est ratio meorum studiorum, Illustrissime Princeps, ut nihil
mihi umquam aeque placuerit, quam ⌊Lutetia⌋. Vehementer afficior
varietate lectionum, qua sane ego non abutor neque tantam
oportunitatem mihi temere elabi patior quinque singulis diebus audio
lectiones, quibus diligenter remasticatis et ruminatis, quod superest
(etiamsi exiguum sit), tribuo stylo neque ullum diem mihi sine linea
(ut in proverbio est) abire patior. Eo pacto video me non paenitendam
posse accessionem bonarum litterarum facere ac, ut – citra
ullam φιλαυτιας
suspicionem, id quod res est – dicam, videor hoc semestri plus
effecisse, quam ⌊Lovanii⌋ integro anno.[2] Quae res facit, ut perdius
pernoxque rationem ineam, quomodo hic unicum saltem annum durare
liceret, quod si a Celsitudine Tua impetro sumptusque huic rei pares
accipio, nihil video reliquum esse, quam ut Deo Optimo Maximo
perpetuas agam gratias, tuam vero liberalitatem ad sidera usque
tollam. Non est, quod Celsitudo Tua putet me hic momenti spatio
haesurum aut aliquo abiturum quantumvis splendidis pellectum conditionibus sine
Celsitudinis Tuae consensu. Totum animo tuo me accomodavero, qui si
unum me hic voluerit esse annum, superioribus plane immortalibus in
me beneficiis adiecerit sumptus, quibus hic vivere queam, plane
ineffabili me sibi obligabit vinculo, ita ut, nisi ipsam animam
profundam, numquam Celsitudini Tuae videar satisfacturus. Cum haec
scriberem, ne teruncius quidem reliquus erat – non secus spe
alor, quam cicadae rore.
3 Sunt hic quidam adulescentes ex nostratibus, qui freti tua
auctoritate ms. authoritate(!)
⌈auctoritateauctoritate ms. authoritate(!)
⌉,
ex qua me pendere sciunt, nonnihil mihi nummorum accomodato dederunt,
quod nisi obtigisset, iamdudum mihi lucta cum acerbissima fame esset.
A parentibus[3] tantum abest a pecunia, ut iam ferme annus elapsus sit, ex
quo ne litteram acceperim. A ⌊domino Tidemanno hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ ⌋ meo sane nullo merito 6 ferme coronatos Gallicos, a Celsitudine hidden by binding⌈[dine]dine hidden by binding⌉ Tua 10 Ungaricos, si ea summa ⌊hic⌋ hiberna habere non potuerim, Celsitudinem Tuam nihil mirari sat scio, quae conditionem harum regionum totie overwritten⌈e ms. u(!)
⌈ee ms. u(!)
⌉e overwritten⌉s experta est. Obsecro igitur, si quid spei in nobis collocas, si oleum
et operam me omnino non perdere putas, ut ⌊hoc loco⌋, quem tantis et
impensis et periculis petii, liceat nonnihil haereticum hidden by binding⌈[ticum]ticum hidden by binding⌉ inceptumque
feliciter pertexere, ea ratione et Deo Optimo Maximo gratum feceris,
⌊patriam ⌋tibi obligatam habebis, me vero mancipii loco Celsitudini
Tuae esse numquam negabo. Valeat Celsitudo Tua feliciter.