Remitto Dominationi Vestrae Reverendissimae commissio<n>es regias, de quibus opus erit, ut in proximis ⌊comitiis⌋ colloquamur. In me non deerit, quod a me in usum et commodum Dominationis Vestrae Reverendissimae praestari queat, verum ex re capiendum erit consilium explorandumque, quo animo futuri sint collegae mei. De ⌊palatino Culmensi⌋, qui sui non potest esse non similis, visum mihi fuit hominem principio hoc convenire modo, ut ex meis ad ⌊illum⌋ ⌊⌋ Dominatio Vestra Reverendissima intelliget. ⌊⌋ si putabit expedire, ut reddantur, ut insanientem in rabiem vertant, sit in arbitratu Dominationis Vestrae Reverensissimae. Postquam negotium hoc, quod me non secus atque Dominationem Vestram Reverendissimam male habet, sic temptatum fuerit et non profecerit, tum demum commissione regia utamur.
In causa ⌊religiosae sororis⌋ Dominationis Vestrae Reverendissimae coram latius conferemus, nihilque a me desiderari patiar, quod per me in iis, quae iustae petuntur, fieri possit.
Dolenter audivi a ⌊puero⌋ hoc Dominationem Vestram Reverendissimam laborare podagra. Quae si nunc primum Dominationi Vestrae Reverendissimae accessit, ab iis, ut in adagione est, quibus illa plerumque facessit negotium, congratulandum esset, quod copiae factae sint auctiores. Sed extra iocum, mitto Dominationi Vestrae Reverendissimae oleum macis, quo mihi, cum sic res fert, mederi sum solitus. Quodsi etiam experiri voluerit, consulo quidem, non praescribo, mihi nocuit numquam, sed profuit praesentissime. Velim illud parem ad sedandos tumores et dolores Dominationis Vestrae Reverendissimae habere virtutem, quam ego sensi non semel etc.
Quod reliquum est, precor Dominationi Vestrae Reverendissimae solidam atque firmam valetudinem ad tempora diutissima. Cui et commendatissimus esse cupio ex animo.