⌊⌋ Vestrae Reverendissimae Dominationis de XVII Augusti sunt mihi ante biduum praesentatae. Ex quibus magnam voluptatem accepi, maxime ex eo, cum Vestram Reverendissimam Dominationem pristinae saluti restitutam intellexi et gratiam Suam erga me pristinam continuat. De ⌊Sueciae tyranno⌋ libenter intellexi. Vestrae Reverendissimae Dominationis mandatum cupidissime et fidelissime apud ⌊serenissimum regem meum⌋ exsequar[1]. Negotium ⌊serenissimae reginae Elisabethae⌋[2] (quod puto esse totius regni negotium) Reverendissimae Dominationi Vestrae commendo. Patientiam omnes suadent et Vestra Reverendissima Dominatio hanc ut habeat oportet. Sed
cf. Ter. An. 61 ⌊ne quid nimiscf. Ter. An. 61 ⌋
cf. Adagia No. 2863 ⌊Deus iustus ulcisceturcf. Adagia No. 2863 ⌋ forte in omnes, qui sunt causa invicii[3] et perseverantiae, quique non monent, urgent etc. quorum tamen interest.
Et ut Vestrae Reverendissimae Dominationis mandato satisfaciam, perstringam breviter omnia, quae apud nos acta sunt. ⌊Caesar Turcarum⌋[4] postquam ⌊Savum⌋ flumen attigit, obsidere fecit castrum ⌊Valpo⌋[5]. Quod tamen sui capere non potuerunt, usque ipse imperator met accederet. Iam tandem statim quassatis muris deditum est. Deinde strato ponte per ⌊Dravum⌋ flumen obsedit castrum ⌊Soclosch⌋[6] et hoc ipsum diu qua{s}tiens tormentis recepit. Ambo illa castra domini ⌊Petri Perinei⌋[7] fuerunt.
⌊Episcopus Quinquecclesiensis⌋ deserta ⌊arce Quinquecclesiensi⌋ et quidam nobiles sollicitarunt cives ad deserendam civitatem. Diffugientes postea spoliarunt atque ita hanc civitatem cum castro ⌊Turcae⌋ ingressi iam possident[8]. Dum hic apud Savum et Deravum aguntur, non sine timore Australes[9] erant, cum ex omni parte nuntiabatur ⌊Turcam⌋ ⌊Viennam⌋ versus properare. Morabatur aliquandiu inundatione aquarum. Cum tormenta et commeatum navibus veheret, venit ⌊Budam⌋, deinde relicta arce ⌊Vischegrad⌋[10], quam ⌊Germani⌋ Plintnpurg appellant, ad ⌊Danubium⌋, ubi quondam corona regni servabatur, obsedit ⌊Strigonium⌋[11] et admotis machinis omnem ferme murum deiecit, fecitque
UUB, H. 154, f. 74v
insultum quattuor continuis horis et magno dedecore et damno suo repulsus[12]. Unde spes indubia posse ipsam conservare arcem. Erant in ea veterani milites ex Germanis, Hispanis et Italis on the margin⌈Hispanis et ItalisHispanis et Italis on the margin⌉ quadringenti, de novis ferme totidem Germani et sexingenti Itali, qui toto anno illic in civitate magnis expensis intertenti sunt. Ex hiis quidam non admodum clam egressi in castra ⌊Turcarum⌋ et certi reversi et iterum in castra hostium properantes. Sic factum, ut Italicus miles se amplius defendere nol<l>et. Postquam ad veteranos et novos delatum esset et illi non potuerunt sine aliis quicquam coacti in sententiam Italorum descendere, arx dedita est[13]. Dimissis militibus data erat fides, ut armis abirent, tamen in eo non est servata fides; coacti sunt relinquere scolepo sclopetos sive pyxides manuales. Recepti sunt in custodiam duo capitanei primi, dominus ⌊Martinus Lascanus⌋[14], qui iam diu arcem in commendatione habuit, Hispanus, et ⌊Ioannes Salamanca⌋[15] et ipse Hispanus, qui praefuit Italis, item certi Itali, qui sunt de proditione suspecti[16]. Alios dimisit ⌊regia maiestas⌋ abire. Heri coeptum est iudicium de capitaneis. Quis sequetur finis, cum tempore resciemus.
⌊Turca⌋ iam aliquandiu ordinavit omnia ad ⌊Strigonium⌋. Deinde movit versus ⌊Albam Regalem⌋, ubi coronabantur hidden by binding⌈[tur]tur hidden by binding⌉ et condebantur reges Hungariae. In itinere erat arx Tatta[17], non admodum spernenda, etiam pulchra, in qua duo capitanei, alter Germanus, alter Italus, venerunt obviam victori offerentes claves[18]. Hi laqueo deinde suspensi on the margin⌈Hi laqueo deinde suspensiHi laqueo deinde suspensi on the margin⌉. Hanc arcem demoliri fecit et venit ad ⌊Albam⌋, cuius suburbium erat vallo et aggere munitum, praesidium erat ex Germanis, Italis, civibus et bubulcis quod quos heydocos[19] vocant. Item et Germani equites aliquot{t}, qui omnes se strenuissime et fidelissime defendebant, multos insultus repulerunt et iam ipsum ⌊imperatorem⌋ necesse erat praesentem interesse. Mane secunda die Septembris densissima nebula prohibebat aspectum et sic quasi furto ingressi omne vivens mactant. Portae civitatis clauduntur. Omnes potiores et
UUB, H. 154, f. 75r
primi capitanei, milites atque cives interempti, reliquiae in civitate desperant et quarta eiusdem mensis oppidum dedunt[20], dimissis militibus uti in ⌊Strigonio⌋.
Erant circa ⌊Viennam⌋ sancti ⌊pontificis⌋ milites Itali 4000 et Germani aliquanto plus[21]. Expectabamus obsidionem[22]. At contentus hac victoria diu circa ⌊Albam⌋ moratus. Interim venit regius exercitus Bohemicus, Moravicus et ex aliis principatibus suae maiestatis. Immo Bavari et Francones miserunt suos[23], ut profecto iustus cogeretur exercitus[24]. Descendit ⌊regia maiestas⌋ ⌊Posonium⌋[25], ab uno latere habuit in castris Bohemos, Moravos, Slesitas et Lusacienses, ab alia parte Italicum et Germanicum militem strato quoque ponte apud ⌊Posonium⌋. Interim ⌊Turca⌋ personaliter transii{s}t ⌊Danubium⌋ per pontem inter ⌊Budam⌋ et ⌊Pescht⌋[26][27], descenditque rediens et reliquit in agro Peschtiensi quadraginta milia suorum. Itaque attento tempore frigido et aliis quibus respectibus regia maiestas dimisit maiorem partem exercitus, certis tamen copiis pro tuendis finibus reservavit. Vishegrad arx adhuc hodie est in manibus serenissimi ⌊regis⌋ mei, sita inter ⌊Budam⌋ et ⌊Strigonium⌋. Hoc castrum refectum est et forti praesidio munitum, ita etiam ⌊Alba⌋. Serenissimus ⌊rex⌋ festinat et celebrabit conventus in omnibus regnis et principatibus pro futuri anni expeditione[28].
⌊Caesar⌋ noster expugnata ⌊Dura⌋[29] primo aggressu, nec muris satis deiectis Hispanus et Italicus miles irrupit[30]. Iam tandem omnia ad deditionem veniunt et ipse ni ⌊Clivensis dux⌋[31] septima Septembris procidens in genua ante ⌊caesarem⌋ gratiam deprecatus est[32], totaque ⌊Geldria⌋[33] se illius maiestati subdidit. Magnam profecto gratiam et clementiam ⌊caesar⌋ huic duci exhibuit. Restituit omnes haereditarios principatus, remisit omnem culpam, omne damnum, omnes expensas. Sunt condiciones ratione ⌊Ravenstain⌋, ⌊Citern⌋ et ⌊Ambsperg⌋, redibunt tamen omnia ad ducem[34]. Quid actum est illic a die 24 Septembris, nondum habemus. Fuit autem ⌊caesarea maiestas⌋ tunc in ⌊Valeneen⌋[35], ubi totum suum cogebat exercitum, ut ⌊Gallias⌋ tentaret. ⌊Gallus⌋ quidem cum exercitu ingressus est civitatem ⌊Lucenburgi⌋[36] volens divertere exercitum ⌊caesarem⌋.
UUB, H. 154, f. 75v
Turcica classis, cui praeest ⌊Barbarossus⌋[37], ad instantiam ⌊Galli⌋ venit in portum ⌊Tolon⌋[38], non longe a ⌊Marsilia⌋, ubi etiam ⌊Delfinus⌋[39] advenerat persolvens stipendium ⌊Turcis⌋. Minabantur ⌊Hispaniis⌋, tandem obsederunt ... illegible⌈...... illegible⌉ ⌊Nissam⌋[40], civitatem ⌊ducis Sabaudiae⌋. Qua potitus tentavit arcem inaniter[41], acceptis omnibus Christianis in urbe et extra solvit obsidionem, incendit civitatem. Nam caesareus locumtenens in ⌊Italia⌋ et ⌊Pedemonte⌋[42] properabat in auxilium arcis obsessae. Adiunxerunt gentes suas sanctus ⌊pontifex⌋, ⌊Mantuanus⌋, ⌊Ferrariensis⌋, Florentini[43] et Ianuenses[44] nolentes hunc sibi vicinum. Nec alia sunt hidden by binding⌈[nt]nt hidden by binding⌉, nisi ut servitia mea Vestrae Reverendissimae Dominationi commendem.
Eur gnaden bit ich vmb ain pernstain oder als wir sprechn ain aigstain, obs gleich nur fragmenta sein, ist alles guett[45].