Letter #2779
Sigismund II Augustus Jagiellon to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1545-01-04
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-01-14 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino
Reverende in Christo Pater sincere nobis dilecte.
Reddiderunt nobis servitores nostri, Conarsczi et Psinski, litteras Paternitatis Vestrae soliti affectus, studii et observantiae illius erga nos testes, quae nobis non potuerunt non esse pergratae. Accepimus et equum pro strena nobis missum et equidem pergrato animo. Placuit enim nobis et animus donantis et munus ipsum, quod uberiore gratia nostra aliquando referemus.
Schedulam Paternitatis Vestrae, cuius meminit, lectam accuratissime remisimus domino episcopo Plocensi litteris nostris inclusam ita, ut ex nobis nullus prorsus intelligat, quid sit. Proinde Paternitas Vestra, quantum in nobis fuerit, nullum odium et invidiam metuat, equidem res ipsa animum nostrum commonet. Veremur enim, si mature occursum non fuerit, ne nobis magnum negotium pariat. Cupimus a Paternitate Vestra, ut pro sua fide et boni senatoris officio, quicquid huiuscemodi emerserit, sacrae regiae maiestati deferat, moneat et conBcz, 1618, p. 6sulat, quid faciendum sit. Nobis si quid commissum fuerit, operam et diligentiam praestare minime gravabimur. Tua vero Paternitas, si ad nos venerit simulata aliqua occasione seu negotio – id, quod se facturam scribit – gratus ac iucundus hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ erit nobis eius adventus.
Quod autem nos admonet, ut religionem et pietatem avitam paternamque retineamus etc., quamvis monitore non opus sit, tamen Paternitatis Vestrae hoc de nobis studium grato accipimus animo. Certo autem sibi persuadeat nos fidem et religionem, quam a maioribus nostris accepimus, sancte hidden by binding⌈[te]te hidden by binding⌉ et inviolabiliter observare observaturosque ac omnibus viribus privatim et publice defensuros, donec nobis vita superstes fuerit, ita, ut in nobis nihil desideretur, quod ad optimum Christianissimumque principem pertinere videatur.
Bene valeat S(inceritas) Tua.
Ad mandatum