Gratissimae mihi fuerunt Reverendissimae Dominationis Vestrae ⌊⌋, quibus, cum pro humanitate sua me intervisere, tum de prospera valetudine sua certiorem me reddere dignata est. De qua et Reverendissimae Dominationi Vestrae gratulor et quod parem mihi optet, plurimam habeo gratiam, simul autem opto, ut et salubritatem istam diu semperque Reverendissimae Dominationi Vestrae indulgeat Dominus, et eius tam illustribus de mea votis idem annuat invisumque istum podagrae morbum, quo iam supra duos menses distineor, tandem depellat.
Gratum etiam fuit cognoscere ista, quae Reverendissima Dominatio Vestra perscripsit mihi nova, in quibus, quod scire requirit, vera ne sint, quae de ⌊caesare⌋, de ⌊duce Brawnswicensi⌋ et aliis rebus gestis ferantur. De ⌊caesare⌋ et aliis equidem comperti habeo nihil, sed de ⌊duce Brawnswicensi⌋ eiusque filio per ⌊land written over g⌈gdd written over g⌉gravium Hassiae⌋ captis nihil est certius: horum adeo causa indixere sibi protestantes sive ii, qui sunt ⌊ligae Smalckhaldensis⌋ principes, conventum ⌊Francfordiae ad Oderam⌋ agendum, eoque illos captivos adduci debere, ut ex eis sciscitentur, quorum ope consilioque tantum bellum concitaverint; suspectos autem habent principes utriusque ordinis monarchas.
De nostro ⌊conventu⌋ nihil sane est nunc, quod Reverendissimae Dominationi Vestrae scribam, quin id ex aliis Reverendissima Dominatio Vestra abunde cognitum habeat. Quod autem ad terrarum nuntios attinet, quos clamaturos esse, ut ⌊Pruteni⌋ ad eadem, quibus hoc ⌊Regnum⌋tenetur, onera cogantur, Reverendissima Dominatio Vestra accepit, haud novum iam est BCz, 1599, p. 638 hoc. Quippe et superiores ⌊conventus⌋ cum ⌊hic⌋ ante annum hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉, tum ⌊Peterkoviae⌋ ante biennium acti, iisdem clamoribus pleni hidden by binding⌈[leni]leni hidden by binding⌉ fuerunt itaque dissolvebantur.
Quod tamen Reverendissima Dominatio Vestra a me petiit hidden by binding⌈[etiit]etiit hidden by binding⌉, ne pro meo loco in ⌊senatu⌋ immunitatibus ⌊terrarum Prussiae⌋ ab hidden by binding⌈[ab]ab hidden by binding⌉essem, quantum mihi quidem licebit petitioni Reverendissimae Dominationis Vestrae hidden by binding⌈[Vestrae]Vestrae hidden by binding⌉ me accommodabo libenter.
Reverendissimam Dominationem Vestram impense rogo, tueatur suam erga me gratiam hidden by binding⌈[tiam]tiam hidden by binding⌉ et ad promerendam eam meo utatur obsequio, quod illi sine hidden by binding⌈[sine]sine hidden by binding⌉ ulla exceptione pronum offero optoque Reverendissimam Dominationem Vestram in hidden by binding⌈[n]n hidden by binding⌉]columem feliciter ac diu valere.