De Cornelio cognoscet ex ⌊reverendissimi domini mei Cracoviensis⌋ litteris. Mulier Thorunensis hic non fuit. Litterarum cumulum remitto. Sensum litterarum vicini ⌊reverendissimo domino⌋ explicavi, quem magis esse commotum oportet, cum audivit monetam suam esse proscriptam. Elbingensi illi non citata parte absolutio dari non potest, excitaret enim familia ⌊Ketingi⌋ clamores ingentes contra cancellariam ⌊reverendissimi domini⌋. De exspectativa quantum potero, laborabo.
⌊Alexander⌋ in summa gratia est in ⌊urbe⌋ propter egregias virtutes suas. Metuo, ne animus ⌊regiae maiestatis⌋ inscientibus nobis expugnetur. ⌊Constellatus⌋ quod optavit, consecutus est. Die Parasceves misit ⌊reginalis maiestas⌋ ad dominum Przerembski, ut admoneret ⌊reverendissimum dominum⌋, ne impediret ⌊Constellatum⌋ in assecutione burgrabiatus, quod iam eum sibi ⌊regia maiestas⌋ promiserit. Nudiustertius vero misit ad eundem pro litteris ⌊Gedanensium⌋ ac ei, quem miserat, mandavit, ut ne a me illas postularet, sed Przerembscki ad me mitteret pro litteris. Responsum etiam illis datum videre voluit. Tanta est curiositas.
De domo Varmiae scripsi antea Reverendisssimae Dominationi Vestrae sententiam meam. Consilium, ut scriberet Reverendissima Dominatio Vestra ⌊maiestati reginali⌋, a ⌊reverendissimo domino⌋ profectum erat, sed nunc video ab omnibus magno studio laborari, ut salvum conductum obtineat. Quare ut ne impetret, metuo. Plura non licet.
Deum precor, ut diu servet Reverendissimam Dominationem Vestram incolumem.
Cuius me gratiae commendo.