⌊Servitor iste⌋ Vestrae Reverendae Dominationis recta in aedes meas venit mecumque aliquot dies egit. Quod ut ceteri faciant, maiorem in modum rogo, erunt mihi semper gratissimi idque signum gratiae et benignitatis Vestrae Reverendissimae Dominationis habiturus sum. Litteras e vestigio sacrae ⌊maiestati regiae⌋ dedi, quas cum schaedula inclusa legit libenter factumque Vestrae Reverendissimae Dominationis probavit plurimum, id quod ex eius sacrae maiestatis responso cognoscere dignabitur.
Augetur indies fama amplior de ⌊Thartaris⌋. Ferunt ⌊illorum⌋ duo milia Perecopium venisse, quae res duplicem coniecturam facere videtur, alii enim putant, quod ⌊imperator Turcarum⌋ ⌊caesarem Praecopensem⌋ ceu imbellem quieti rei familiari et agriculturae praeter naturam et mores gentis illius studentem amovendum et sandiacum suum statuendum decreverit. Alii existimant ea ratione haec duo milia misisse, ut ⌊caesarem⌋ ad depopulanda dominia ista extruderent, quo cum etiam et ⌊ipsi⌋ venturi essent. Et haec opinio verior esse videtur, aiunt enim ⌊Thurcos⌋ plures indies ad ⌊Oczakow⌋ latenter commigrare.
Totius rei istius sunt in causa praedones impii, nostrates ⌊Lithuani⌋ et ⌊Rutheni⌋, qui anno superiore oppidulum ⌊Oczakow⌋ diripuerunt et in utrumque sexum saevierunt. Petit ⌊Thurcus⌋ quinque milia florenorum pro ea direptione et huius rei gratia legatus eius ⌊Cracoviae⌋ est, sed male fortasse Thurcum habet, quod tantisper detinetur et recuperare forte ipsemet vult damna sua, priusquam aestas effluat. Quid demum erit, scribam Vestrae Reverendissimae Dominationi.
Cuius gratiae me humillime commendo perpetuoque trado et devoveo.