Letter #2993
Seweryn BONER to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1546-09-19
received Graudenz (Grudziądz), [1546]-09-29 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observandissime.
Salutem plurimam et officiosam mei meorumque obsequiorum commendationem.
Quod Reverendissima Dominatio Vestra numquam huc suorum quempiam allegare solet, quin per eundem humanitate suarum litterarum me veterem suum amicum nunc servitorem faventem certe et obsequentem intervisat. Non equidem ulli meo de Reverendissima Dominatione Vestra promerito, sed prolixae eius in me constantique gratiae id tribuo, de qua et ingentes illi ago gratias, sicuti debeo, et inserviam eam, donec vivam semper, quod ut diutius faciam, Deum Dominum, ut vitam nobis proroget, precor, mihi quidem ad demerendum Reverendissimae Dominationi Vestrae, ei vero ad tuendum me et complectendum illustri ista benevolentia. Quam ne hac quidem parte illustriorem facere neglexit, quod et valetudinem adversam meam amantissimis verbis mihi condoluit, et ad fortiter eam ferendam prudentissimo suo consilio me animavit, cui, ut debeo obseq(a)r, etc.
Porro in novis, quam crudum inter
Reverendissimam Dominationem Vestram ex animi eius sententia incolumem [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉tamque diu valere opto et solitae eius gratiae me meaque hidden by binding⌈[aque]aque hidden by binding⌉ obsequia diligenter commendo.
Datae
Reverendissimae Dominationis Vestrae paratissimus s(ervitor)
Postscript:
Mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae litteras a