AAWO, AB, D. 70, f. 351r
Mi Carissime Domine Doctor.
Descripsi reverendissimo ⌊domino nostro⌋ communi, pro fide mea erga ⌊principes nostros⌋, sub singulari, quae mihi est in dominationem eius reverendissimam fiducia, ea, quae hic aguntur, et molimina, quae tractari dispicio, in scheda hac mea manu, quam litteris inclusi. Cumque in ea non pauca sint, quae nisi solam Dominationem Vestram cum ipso ⌊reverendissimo domino⌋ scire velim, ut inde, quod videbitur, ⌊maiestati regiae⌋ deferatur, a Dominatione Vestra peto diligenter, ut sic eam schedam cum reverendissimo domino contineat, ne a quoquam alio videatur, ob id potissimum, quod plus suspicionis, quam explorati propter vaferrima apud nos quorundam ms. quorandam(!)
⌈quorundamquorundam ms. quorandam(!)
⌉ ingenia significet. Sunt enim apud vos, ut prius aliquoties scripsi, qui, quidquid resciverint vel coniectura sint assecuti, e vestigio ad illos, qui in scheda designantur, transmittant.
Incidimus cf. Vulg. 1Tim 1.4.1-3 Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem ⌊in tempora, in quibus homines multi, desciscentes a fide, ut ⌊Apostolus⌋ ait, ad fraudes et sycophantias texendas propensiores quam prius umquam reddunturcf. Vulg. 1Tim 1.4.1-3 Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem ⌋. Qua de re mihi vita in dies fit taediosior cupioque in misericordia Domini dissolvi etc.
Nostri oratores, si adeo ⌊rei publicae nostrae⌋ fuissent studiosi, quantum privatae, quam non neglexerunt (alter sibi duas villas in promissis obtinuit, alii nescio quae alia), recta ad vos fuissent profecti. Ad eam profectionem ego cum ⌊capitulo⌋ septingentas ms. sexingentas(!)
⌈septingentasseptingentas ms. sexingentas(!)
⌉ marcas impendimus. Contributum fuit etiam ab aliis. Viaticum est absumptum, via intermissa. Video rebus nostris ab omni parte imminere ruinam, quae diu suspendi et differri nequit; eam ne sim conspecturus, a Domino Deo oro sedulo etc.
Quod ⌊maiestas regia⌋ canonicatum post mortem ⌊praepositi⌋ ⌊domino Conarsky⌋ contulit, mihi non adversatur, modo iura et libera electio in mense ordinarii communis ecclesiae nostrae non offendantur. Quod ne fiat, Dominatio Vestra curare velit. Concessa est illi nominatio, in qua se continere potest, quousque vacatio aliqua ad eam se obtulerit, ubi tum ei non sum defuturus. Ne itaque bonus senex dominus ⌊Fabianus Emerich⌋, cuius ex ⌊Marienburgo⌋ scribens memini, molestetur superinscribed, in the hand of Dantiscus⌈molesteturmolestetur superinscribed, in the hand of Dantiscus⌉, Dominatio Vestra, quaeso, efficiat. Actum erit de nobis, si, quemadmodum castris hic contra privilegia nostra praefecti intruduntur, sic etiam ecclesiae nostrae deberent per aulam intrudi canonici. Praepositura quidem ⌊maiestatis regiae⌋ distributioni, quantum iuris est, ex pactis permittitur, cui tamen canonicatus non est adiunctus. In eo Dominatio Vestra velit dare operam, ne libertati nostrae communi quicquam derogetur etc.
Pro domino ⌊castellano Elbingensi⌋, ut in litteris attigi, quantum potest, rogo, agat, ne ⌊p(alatinus) Plocensis⌋ praevaleat et tumultum hic nobis excitet, cuius iam satis inter nos habemus, gravioremque ex viciniis metuimus.
Rogo item in the Dantiscus hand, superinscribed in place of crossed-out rum⌈rummm in the Dantiscus hand, superinscribed in place of crossed-out rum⌉, ⌊⌋ ad ⌊maiestatem regiam⌋ factam, quae in litteris meis est ad ⌊dominum reverendissimum⌋, quantum aequitas postulat, patrocinium suum velit addere, et de omnibus sub otio, quod suffurari potest ex negotiis, quae apud vos in novis atque de ⌊Alexandro⌋ habentur, rescribere.
Hic ad praesens fidedignum parum admodum circumfertur: aiunt quidam ⌊maiestatem caesaream⌋ in ⌊Hispaniam⌋ misisse ⌊Saxonem⌋ in eo loco custodiendum, ubi ⌊rex Galliae⌋ servabatur, qui certo mortuus esse fertur, et ⌊Delphinum⌋ oppugnare ⌊Boloniam⌋, motusque quosdam esse in ⌊Anglia⌋. Sunt apud ⌊gentiles⌋ meos, qui ⌊Saxonem⌋ captum esse non credunt, et qui credunt, dicuntur se aliquot diebus ex maestitudine inedia macerasse etc.
Tributum Dominationi Vestrae numerabit dominus ⌊Georgius Hegel⌋, quod ut boni consulat, oro.