Letter #3135
Ioannes DANTISCUS to Bona SforzaHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-04-05
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Serenissima Reginalis Maiestas et Domina, domina clementissima. Humillimam servitiorum et orationum mearum commendationem.
Post cf.
Inter domum Burgundiae et Geldriensem ms. Geldecensem(!)
⌈GeldriensemGeldriensem ms. Geldecensem(!)
⌉
dissidium componi non potuit, quod hac aestate instante non parvam rerum perturbationem pariet. De
Haec sunt, quae de novis parens Serenissimae Maiestatis Vestrae iussis cum hoc nuntio scribenda se offerunt. Cum quo mihi inter eundum occursuro, si Serenissima Maiestas Vestra rescribi commiserit (quod summopere peto), ad ea praesertim, quae adhuc affecta manu in scheda exaravi, gratissimam mihi gratiam impartiet Serenissima Maiestas Vestra. Cui me suppliciter commendo atque omnia faustissima in aetate diutissime florente a domino deo intime precor.