Letter #3353
Maciej KALECKI of Mąkolin to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1548-03-20
received 1548-03-25 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino
Salutem et felicitatem, ac sui perpetuam commendationem.
Rebus sacerdotiolorum meorum postulantibus substiteram in
Quid rerum novarum scribendum sit, non habeo, ipse adhuc ferme peregrinus. Illa tamen, de quibus Vestra Reverendissima Dominatio dubitare se scribit, verissima sunt. Quae nos licet plane enecarint, nihil tamen restare videtur, quam ut tensis in coelum manibus Deum Omnipotentem supplices petamus, ut haec in melius cooperari dignetur.
Qui Vestram Reverendissimam Dominationem servet diutissime sanam et felicem.
Deditissimus servitor