BCz, 1599, p. 1055
Reverendissime in Christo Pater, domine, domine mihi gratiosissime.
Paratissima officiorum meorum exhibitione cum mei humili commendatione praemissa.
Perlectis ⌊⌋, quae mihi a Reverendissima Paternitate Vestra proxime allatae fuerant, gravi dolore certe affectus stain⌈[s]s stain⌉ eram, sed certior factus rursus auxilio divino Reverendissimam Paternitatem Vestram e morbo levatam esse plurimum exhilaratus sum. Cupio enim et a Deo Omnipotenti precor, ut Reverendissimam Paternitatem Vestram conservet salvam atque sanam diutissime.
Gratias Reverendissimae Paternitati Vestrae ago habeoque, quod Reverendissima Paternitas Vestra et mei non obliviscitur, et ⌊⌋ suis me invisere non omittit. Licet autem pro tanta gratia tanta benevolentia, quam mihi Reverendissima Paternitas Vestra exhibere dignatur, non ut possim dignis verbis gratias Reverendissimae Paternitati Vestrae agere, sed ne effari quidem, ita ut par est, queo. Operam tamen ms. m(!)
⌈nn ms. m(!)
⌉ omnem navabo curamque sedulam divinum auxilium implorans collocabo, ut tantam gratiam paratissimis et perpetuis servitiis meis aliqua ex parte promereri queam.
Magnificum dominum quoque ⌊Ioannem a Baisen⌋ caste ms. a(!)
⌈ee ms. a(!)
⌉llanum Elbingensem, prout debeo, tum etiam a Reverendissima Paternitate Vestra admonitus, omnibus officiis meis magnificentiam suam mihi devincire conabor operamque omnem dabo, ut spe, quam de me magnificentia sua habet, non frustretur.
Scitu nihil dignum hic habetur, quod Reverendissima Paternitas Vestra scriptis meis significarem. Crastina luce sacra ⌊regia maiestas⌋ e ⌊Vilna⌋ iter ⌊Cracoviam⌋ facere dignabitur.
Comme<n>do me officiaque mea paratissima in gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae, qua me ut non sinat Reverendissima Paternitas Vestra elabi, maiorem in modum oro et obsecro.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae servitor obsequentissimus ⌊Petrus a Sborowo⌋, castellanus Malogostensis, sacrae ⌊regiae maiestatis⌋ curiae magister