Nolim te praetereat, Compater mi carissime, reverendissimum ⌊Culmensis dioecesis episcopum⌋ me praesente XXIII Aprilis diem obivisse extremum.
Quapropter vellem te vitae tuae habere rationem, ut iam tandem senio confectus post ingentes animi tui labores quieti tuae tamquam miles emeritus consuleres, nec insegniter ad episcopatum Culmensem nanciscendum apud ⌊serenissimam maiestatem regiam⌋ summis conatibus instares. Est enim episcopatus opimus reditibus plurimum auctus atque structuris pulcherrimis instructus, episc<op>atui pa Varmiensi paulo inferior. Facito itaque pro prudentia tua, quicquid velis, admonitiunculam tum superinscribed⌈tumtum superinscribed⌉ hanc meam aequo animo feras, rogo et oro, Hieronymi tui aliquando memor. Venerant praeterea huc seniores Culmensis ecclesiae canonici, dominus ⌊Martinus Zcema⌋ et dominus ⌊Nicolaus Crapitius⌋ ad tuendas res futuri episcopi, sed sero nimis obitum ⌊domini sui⌋ rescientes parum utilitatis consecuti sunt, primus enim, ut aiunt, aderat. Vale et rebus tuis consule diligenter, et me tibi commendatum habe.