Letter #3488
Lodovico ALIFIO to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-08-20
received Augsburg, 1530-09-02 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino
Reverendissime in Christo pater et domine, mi domine plurimum observande.
Cum ex villa mea redirem, e vestigio mihi litterae Vestrae Dominationis Reverendissimae redditae sunt significatumque est, hac eadem hora cubicularium regium celeriter exire acceptis ab utraque maiestate serenissima litteris; ego arrepto calamo haec pauca exaravi, quibus iterum rogo Dominationem Vestram Reverendissimam, dignetur et velit mihi expedire aliud caesaris indultum super negotio meo et dirigantur litterae caesaris ad reverendissimum dominum cardinalem Columnam, si regno Neapolitano ipse praeest, vel ad concilium collaterale, nam illud, quod penes me est, ill(ustri) or ill(ustrissimo)⌈ill(ustri)ill(ustri) or ill(ustrissimo)⌉ principi Oranges inscriptum et illum audio absentem. Et ubi indultum expeditum fuerit in ea favorabiliori forma, quam poterit, rogo mittatur Venetias ad manus domini Iohannis Iacobi de Dugnano, nam ibi spero esse pro festo Matthaei vel paulo post. Hic me accingo itineri, quod utinam felix faustumque sit. Reliqua cognoscet Dominatio Vestra Reverendissima ex litteris suarum maiestatum et quid ad praesens agatur et quid istis diebus actum sit. Commendo me et servitia mea eidem Dominationi Vestrae Reverendissimae, quae felicissime valeat.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis uti frater obsequentissimus