Nos hic sacra ⌊maiestate regia⌋ sana exsistente comitias celebramus, futuris periculis, quae undequaque oriri videntur, quantum divina clementia permiserit, prospecturi. Nam negotiatores, qui ex Turcia veniunt, testantur Turcum mirum apparatum bellicum instruere pro aestate ventura. Cavendum igitur est dominiis Christianorum vicinioribus, cum a principibus Christianis male prospicitur crudelibus periculis. Eam igitur ob rem indutias putamus necessarias inter serenissimum regem Ferdinandum et Ianussium, indutiis enim stantibus, inspiratione divina possent principes Christiani imperialis maiestatis ductu et opera aliquid firmum constituere ad defensionem. Hungari enim partium Ianussii pollicentur, quod Turcus approbaturus sit eas indutias, quae condictae sunt inter reges dissidentes. Quia tamen Ianussius obsidione vallatus est, non potuit declarare suam voluntatem serenissimo regi nostro, an ne ratas habere superinscribed⌈haberehabere superinscribed⌉ velit eas condictas indutias. Consulitur itaque denuo serenissimus rex Ferdinandus, si easdem acceptare velit tempore praefinito praeterito, si etiam Ianussius susceperit, credibile namque est, quod Turcus superinscribed in place of crossed-out Ianussius⌈Ianussius Turcus Turcus superinscribed in place of crossed-out Ianussius⌉ easdem amplectetur, ut ex obsidionis angustiis liberetur. Hic dicitur, quod exercitus serenissimi regis Ferdinandi civitatem Budensem receperit, si vero civitate potitur, superior erit illis, qui in civitate arce inclusi sunt. Sed pernecessarium, ut utrimque istae indutiae amplectantur, ut illis durantibus sanguis Christianus securus sit et nostri principes, populi sui miserti, se concordia inter se constituta fortiter arment. Nihil enim dubitari debet, quod hostis frangeretur et semel fractus non statim resurgeret. Revera serenissimus rex noster integerrimo amore et affectu curat res serenissimi regis Ferdinandi et non sine suspicione partis adversae. Cum vero magnificus dominus comes de Nogarolis venisset repente huc, miratus sum, quod nullas a te habuerit litteras. Res Vestrae Reverendissimae Dominationis in bono statu sunt, sed iam possessio accipienda esset episcopatus, postquam litteras apostolicas adepta sit, quas quidem mittat, et ubi nostra opera opus erit, non deerimus. Nepos noster sit commendatus Vestrae Dominationi et Vestrae Dominationis Reverendissimae opera serenissimo regi Ferdinando in notitiam inferatur. Nam sua maiestas litteris suis et mihi et nepoti meo pollicetur gratiam suam et serenissimus rex noster contentus est, ut mores et actiones istas exoticas percipiat et addiscat. Vestra autem Dominatio me amet, ut assolet. Nam cum tota domo mea in eius beneplacita sum paratissimus. Et bene valeat, posta properante.
Enclosure:
BCz, 1595, p. 179
Iohannes, nepos in Christo carissime, obsequaris reverendissimo domino episcopo, domino et patrono tuo et perseveres penes ipsum quam diu istic penes caesaream maiestatem maneat, ea lege, ut bona consideratione discas virtutem et bonos mores hominum atque etiam quomodo actionibus accommodus esse possis. Curia enim caesaris varietatem hominum et actionum habens lima est ad limandam ms. os(!)
⌈amam ms. os(!)
⌉ et expoliendam ms. os(!)
⌈amam ms. os(!)
⌉ ruditatem humanam. Et litteris incumbas. Serenissimo viro Ferdinando regi, qui sit felix et faustus, per domini reverendissimi episcopi operam te cognitum facias. Nam sua maiestas meam in se fidem constantem magni faciens et tibi gratiam pollicetur. Tu itaque episcopi Cuyaviensis Mathiae Drevitii te nepotem esse patefacias. Parentes tui bene valent.
Ex ⌊Pyotrkovia⌋, 12 Decembris 1530.
⌊Mathias Drevitius⌋, episcopus Cuyaviensis