Etsi satis superque in negotio Vestrae Paternitatis Reverendissimae, favente Deo, futuro frugifero, scripserim, tamen has cautelas Vestra Paternitas Reverendissima nomine ⌊regiae maiestatis⌋ tractans cum ⌊caesare⌋ animadvertere dignetur.
⌊Maiestas sacra caesarea⌋ aut Vestrae Paternitatis Reverendissimae petiti{ti}s acquiescet aut illas refutabit. Si primum cesserit, extemplo caesareae litterae ad ⌊papam⌋ seu ad oratores suae maiestatis tum ad manus meas mittantur, ut ad diem Penthecostes seu Dominica eiusdem festi mihi redderentur.
Quod ne negligetur, apud dominum ⌊Quirinum Galler⌋, dominorum ⌊de Fukeri⌋ factorem, pro cursore singulari solvendo, ut ⌊Romam⌋ die dicta seu ante advolarit, scutos 100 deposui. Alias, si Dominica Penthecostes portari hic litterae non possent, per cursorem communem primum tum in negotiis aliorum venientem mandarentur.
Cursor in primo casu studiose et tacite expediatur, ne opera alicuius impediretur, unde iactura non modica foret.
Si ⌊imperator⌋ se scripturum ad oratores suos, ne hunc virum apud ⌊papam⌋ impedirent, responderit, id incommodum non foret, quandoquidem is orator ⌊auditor⌋ dudum est impeditus.
Idcirco Vestra Paternitas Reverendissima advertet, ut litterae caesareae hac in re serio et gratiose scriberentur ac Vestra Paternitas Reverendissima addat ⌊maiestatem regiam⌋ non postulare, ne dominus ⌊auditor⌋ non impediretur, verum ut ad cardinalis honorem ad preces regias per ⌊caesarem⌋ ⌊papae⌋ et oratoribus promoveretur. Vestra Paternitas Reverendissima nullam serenissimi ⌊regis Angliae⌋, neque domini ⌊auditoris⌋, in quantum negotia dicti regis hic tractat, faciat mentionem.
BCz, 1595, p. 408
Ut autem Vestrae Paternitatis Reverendissimae precum auctoritas fieret maior, dignetur Vestra Paternitas Reverendissima ⌊caesari⌋, ⌊regiae⌋ et ⌊reginae⌋ nominibus supplicare ac negotiorum ⌊regni hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉ Poloniae⌋ gratia ⌊eum virum⌋ promovere.
Si ⌊caesarea maiestas⌋ petibus precibus Vestra Paternitas Reverendissima non acquiescet, seriem hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ rei, causas et obiectiones seu impedimenta, quibus promotio trahitur hidden by binding⌈[tur]tur hidden by binding⌉, Vestra Paternitas Reverendissima mihi perscribere dignabitur et nulli negotium detegat hidden by binding⌈[at]at hidden by binding⌉, quod mihi secretissime est creditum, si enim Vestra Paternitas Reverendissima nihil ad scripta mea responderit, quod absit, ego hac in re apud Vestram Paternitatem Reverendissimam nullas fecisse diligentias iudicarer, immo ne litteras scripsisse crederer itaque Vestra Paternitas Reverendissima rescribat intuitu servitiorum meorum, devotissime semper exibendorum. Si Vestra Paternitas Reverendissima caesareas litteras in negotio praescripto ad Dominicam seu die prima Penthecostes hic transmiserit, nulli pro cursore parcendo summae, in quo dominus ⌊Quirinus Galler⌋ dominis suis scribit ita depositorum scutorum 100, profecto fructu optimo non carebit Vestra Paternitas Reverendissima.
Fascem litterarum ⌊reverendissimo Cracoviensi⌋ insciptarum Vestra Paternitas Reverendissima per primum occurrentem mandare dignetur.
Cui manum osculor, quam Optimus Deus foveat(?) in multos annos.