Letter #4772
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1539-05-25
received [1539]-05-27 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et maior observande.
Salutem et mei plurimam commendationem.
Cum hic servitor Reverendissimae Dominationis Vestrae huc divertisset, nolui praetermittere, quin de mea valetudine, de qua scio Reverendissimam Dominationem Vestram esse sollicitatam, aliquid scribere. Recidiva mea, de qua nuper scripsi, post duos paroxismos me reliquit. Utinam nunquam reversura, nam corpus aliquantulum adhuc male affectum, aurae paulo immitioris valde est impatiens. Vires per Dei gratiam sunt integrae et spero brevi perfectam salutem.
Memini Reverendissimam Dominationem Vestram non semel d pro suo in me amore dixisse. Qui Ei, qui me laeserit, non cum uno, sed cum duobus rem fore.
Ea benevolentia ut aliquando utar, meae postulant rationes, multis enim ... illegible⌈...... illegible⌉ in
Ego nunc in hoc sum, ut omnia bene perconter et occasionem datam sequar, deinde ad Reverendissimam Dominationem Vestram omnia scribam, quae consilium mihi suum in tanta hominis licentia comprimenda impartiri dignabitur. Atrox certe facinus non me tantum sed omnes harum terrarum primates debet habere actores. Opportune ob has causas non longe absumus a
Me Reverendissimae Dominationi Vestrae commendo, quam cupio felicissime valere.
De
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae studiosus