Accepi litteras vestras, quibus me certiorem reddidistis de perceptis calamitatibus vestris et praesertim ex vulneratione servitoris vestri. Id et quodcumque Vestrae Humanitati adversum contigerit doleo. Retuli hac hora ⌊caesari⌋, qua mihi praesentatae sunt litterae vestrae. ⌊Eius maiestas⌋ satis aegre tulit. Attamen non suspicatur haec evenisse ex instinctu aut iussu domini ⌊de Els⌋, cum ad eius petita quasi nullum inconveniens susceperit responsum. ⌊Maiestas sua⌋ deliberavit hanc causam committere et admittit, ut possitis illic aliquantisper et ad beneplacitum suae maiestatis permanere. De provisione autem vestra nihil omnino reticui suae maiestati et desuper petiit memoriale[1]. Ego non dimittam, quin mecum (si saltem possibile erit) responsum offeram. ⌊Sua maiestas⌋ utetur etiam in brevi vestra opera ut prius etc.[2] Et ex quo iam tot arduissima negotia prae manibus sunt, ut et ego non potui expediri[3] et litteras vel commisionem[4] ad ipsum ⌊magistrum curiae⌋, quamvis scriptae sunt, tamen non potui efficere, ut hodie signasset. Nolui tamen has postas abire sine meis litteris. Iam non plura, si bono animo sitis.
Valete.