Letter #526
Ioannes DANTISCUS to Sigismund I JagiellonAugsburg, 1530-08-12
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BNW, BOZ, 2053, TG 11, No. 1329, f. 172r
BNW, BOZ, 2053, TG 11, No. 1329, f. 169r
Serenissima Regia Maiestas et Domine, Domine Clementissime. Post humillimam perpetuae meae servitutis commendationem.
Paulo ante per dominum Georgium Loxanum certior factus sum, quod ista nocte posta hinc mitti debeat, quae in quinque diebus constitui debet Vratislaviae, quam, licet breve scribendi tempus supersit, neglegere tamen nolui, conferam itaque ea superinscribed⌈eaea superinscribed⌉, quae se obtulerunt superinscribed⌈se obtuleruntse obtulerunt superinscribed⌉ post novissimum cf.
Eodem die, quo abiit Steinkircher, hora vesperarum convocavit maiestas caesarea omnes utriusque partis status imperii et responsum in scriptis ad articulos per aliam partem oblatos legi iussit summaque fuit: confutatis primum per auctoritatem sacrae scripturae omnibus, quae pars adversa proposuerat, mandavit caesar, cum prius ab ecclesia tales articuli haeretici dudum essent reprobati, ne quicquam responderent, nollet enim cum eis novam ingredi disputationem, gravioribus rei christianae negotiis occupatus, neque illa deberent a quopiam in dubium vocari, quae hactenus integra ab ecclesia fuerunt observata; unde hortabatur et praecepit, ut relictis erroribus ad unitatem ecclesiae redirent, quod si facere nollent, se id acturum cum reliquis imperii electoribus et statibus cumque aliis christianis principibus, quod officium et iuramentum ecclesiae Romanae et imperio praestitum written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉praestitumpraestitum written over ...⌉ exigeret. Haec postquam in 8 foliis integris scripta fuissent publice perlecta, pars alia BNW, BOZ, 2053, TG 11, No. 1329, f. 169v petiit, ut inter se possent colloqui; admissum. Post colloquium cancellarius illustrissimi ducis Saxoniae electoris, in lingua sua facundissimus, nomine omnium dixit rem esse longam et arduam, quae erat perlecta, ut commodius ad eam mentes suas possent declarare, rogare, ut ea scripta habere possent, quae sic erant perlecta. Ad ea caesar cum suis etiam consultabat et paulo post responsum, quod si eam scripturam habere vellent, debere eos promittere, se ita eam observaturo written over a⌈aoo written over a⌉s, ne in publicum umquam perveniret; hoc se responderunt nequaquam facere posse, cum istius factionis essent non pauci, quorum interesset, et sic forsan illam prodire posse, unde hoc non possent polliceri. Cumque diu in hoc fuerat colluctatum, pars alia remisit postulationem scripturae suscepitque se, quantum ad ea, quae memoria contineret, responsuram. Sic cum multorum indignatione conventus ille fuit solutus.
Postero die et deinde usque ad 6 huius continue tractabatur; immiscebat se illustrissimus Ioachimus, marchio Brandenburgensis, cum fratre cardinale Maguntinensi, qui aliam partem inducere minis et precibus temptabant, ut praescriptum caesaris susciperet, unde nescio quid coniecturae accepit langrabius Hassiae, et eodem die{m} versus noctem relictis omnibus suis mettertius contulit se Nurnbergam. Quod cum iam sera nocte nuntiatum fuisset caesari, subito novi motus in civitate fiebant iussitque forum cum quibusdam peditibus obsideri, quorum habet 1400, omnesque in armis esse equites Burgundiones, ut ad primum clangorem omnes essent parati. Pars alia in hospitiis suis et cives etiam fuerunt tota nocte in armis, nemo foras progrediebatur, mittebantur tamen hinc inde ab utraque parte exploratores usque ad clarum diem, qui postquam illuxisset, iussit caesar, ut solummodo 4 civitatis portae reliquis clausis manentibus aperirentur, posuitque ante quamlibet centum pedites: quo intellecto principes utriusque partis accesserunt caesarem quaerentes, cur ista fierent, quae non essent fieri solita in comitiis imperii. Et sic paulo post rursus omnes portae, ut prius fuerunt, apertae et turba illa sedata. Scripserat etiam interea BNW, BOZ, 2053, TG 11, No. 1329, f. 170r ex itinere langrabius caesari se prius bis a maiestate sua petivisse abeundi licentiam, quam numquam obtinere potuisset, unde cum hoc tempore coniux eius gravissima aegritudine laboraret, sibi non licuisse, quin illam inviseret, diutius immorari. Hinc cum sit impiger iuvenis et audet plerumque ea, quae cogitat, facere, a multis multa dicebantur. Reliquerat tamen hic consiliarios suos, qui his diebus multa habebant negotia et sunt post illum dimissi currus et equites, qui hic manserant. Antequam abiret, strata erat ante hospitium eius multa harena ad concurrendum cum hastis, ipseque visus fuit in armis aliquoties probando se in hoc stadio, eaque nocte, priusquam written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉priusquampriusquam written over ...⌉ abiret, pro cena plurimos vocaverat aulicos, surgensque ex symposio, quasi aliud quippiam negotiaturus, discessit, qua de re written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉rere written over ...⌉ varia de eo nata fuit suspicio, sicque cum abiit, mitius, quam prius, omnia tractantur.
Dominica sequente, quae fuit 1530-08-07⌊7 huius1530-08-07⌋, venerunt mihi litterae ex
BNW, BOZ, 2053, TG 11, No. 1329, f. 170v
Appulit huc etiam eodem die ex Antverpia in quinque diebus per postas
extorris rex Daniae Christiernus, cuius adventus non fuit caesari admodum gratus; iussit illum tamen in palatium recolligere fuitque
triduo, antequam permissus fuit in colloquium ad caesarem; aderat etiam tum ibidem serenissimus Ferdinandus rex et dominus
Decima huius, quae fuit sancti Laurentii, perlatum huc est triste novum caesari principem de Orange, viceregem Neapolitanum, non procul a Pistoria ex bombarda manuali occisum, quod sic accidisse fertur: fuerunt in Pisa, quae est Florentinorum, aliquot milia militum, qui collectis rusticis sic, quod explebant numerum 6 milium, clanculum volebant temptare, si aliquam partem exercitus noctu invadere possent et suppetias ferre Florentinis laborantibus, cumque venissent ad eam partem, ubi erat princeps de Orange cum non paucis, et nuntiatum esset hostes in propinquo visos, bonus iuvenis, prout erat semper impiger et magnus periculorum contemptor, cum primis in hostes prosiliit et statim ictus globo per medium pectoris, ne verbum quidem locutus, mortuus concidit. Quod milites audientes, maximo furore et impetu BNW, BOZ, 2053, TG 11, No. 1329, f. 171r in hostes ferebantur et amissis non paucis ex suis cruentam duce amisso obtinuerunt victoriam, occisis fere omnibus his sex milibus, paucis primoribus captis. Haec mors istius principis, in quo non minima fuit spes caesaris, non parum totam fere aulam turbavit, facta etiam est non parva rerum mutatio. Misit itaque caesar illico per postas multas litteras et expeditiones in Italiam, quibus hodie adhuc privatum caesaris consilium adeo fuit occupatum, ut ex eo ne unum quidem in negotiis serenissimae reginalis maiestatis convenire potuerim; unde quis rerum novus ordo futurus sit in hac metamorphosi, sciri adhuc nequit.
Hoc item novum de morte principis perculit illustrissimum dominum comitem de Nassau, qui aliquando istius principis sororem in coniugem habuit; ex ea superest ei filius, qui solus principi mortuo in omnibus bonis, quae sunt in Burgundia, succedit, valoris annui ultra 40.000 ducatorum, eritque puer iste, exceptis regibus, omnium principum christianorum ditissimus, qua de re dominus comes cras iturus est versus Brabantiam, ut rebus filii sui provideat, sub praetextu quod a caesare praemittatur, procuraturus ea, quae pro adventu caesaris illic videbuntur necessaria; nemo credidisset, quod in duobus diebus se a curia et a caesare expedire potuisset; hunc unum hic habeo post mortem reverendissimi olim cardinalis Gattinarii, cum quo confidenter de rebus Serenissimae Maiestatis Vestrae colloqui soleo; isque pro singulari, qua praeditus est prudentia et multarum rerum experientia, plurimum Maiestati Vestrae Serenissimae, quam semper sapientem regem vocare solet, affectus est, et ubi posset, libenter inserviret; absentiam eius ferrem gravius, nisi scirem, quod iterum, sicut heri mihi dixit, cito convenire debeamus, mihi enim mandatum Maiestatis Vestrae Serenissimae transgredi nequaquam licet, quae mihi iniunxit et serio, ut omnino caesarem concomitarer, quousque me revocaret ... illegible⌈...... illegible⌉, unde rationem posui, quod vix ab eo tempore, quo abiit a me Steinkircher, in duobus mensibus resolutionem habere potuero de meo reditu, quem rebus meis exigentibus non possum non summopere desiderare.
BNW, BOZ, 2053, TG 11, No. 1329, f. 171v
Accidit, quod valde me affligit,
Ex Francfordia caesar in Brabantiam et inde rursus in Hispaniam, quam citissime potest, redibit, relictoque hic fratre Romanorum rege fortassis numquam amplius istas partes in Hispania sua occlusus videbit.
Alia ad praesens in hac celeritate non restant, quam quod me humillime Maiestati Vestrae Serenissimae commendo, quam avidissime sanam et felicissimam videre, et utinam brevi, desidero.
Ex
Serenissimae Maiestatis Vestrae Regiae humillimus servus et capellanus
Postscript:
Illustrissimus dominus Ioannes Albertus, marchio Brandenburgensis, nepos Maiestatis Vestrae Serenissimae, qui hic praesens astat, se plurimum et ex corde Maiestati Vestrae Serenissimae commendat et ubi Maiestati Vestrae Serenissimae usui et ex re umquam esse posset, se offert propensissimum.