Scripsi nuper litteras Paternitati Vestrae dedique eas domino ⌊Andreae Carducio⌋, quo illas Paternitati Vestrae perferret, cumque praeterita septimana hinc exisset comitesque eius accelerarent nimis, sequi eos non potuit, maluit ergo redire huc et aliam comititivam exspectare exspectavitque hactenus, 1530-11-04⌊cras1530-11-04⌋ autem iterum exire parat. Nolui praetermittere, quin has quoque breviter ad Paternitatem Vestram scriberem, quibus ea superinscribed⌈eaea superinscribed⌉, quae post novissimas illas meas innovata sunt, repetam. 1530-09-30?⌊Ante biduum1530-09-30?⌋ allatae sunt ⌊⌋ Paternitatis Vestrae ex ⌊Augusta⌋ 1530-10-06⌊6 Octobris1530-10-06⌋ datae ad ⌊maiestatem reginalem⌋, sed non sunt hilari fronte lectae. Quae causa sit, me latet. Saltem ex domino ⌊Boreck⌋, qui rem Paternitatis Vestrae tuetur on the margin⌈qui rem Paternitatis Vestrae tueturqui rem Paternitatis Vestrae tuetur on the margin⌉, intellexi, dominum ⌊Scipionem⌋ nescio quae de Paternitate Vestra scripsisse. Credo Paternitatem Vestram melius omnia haec scire, unde oriantur, quam ego hic perscrutari possim.
Hodie hic conclusum est, ut in crastino sancti Martini, 12 huius, hinc exeam in ⌊Prussiam⌋ in nonnullis negotiis regiis. Voluit ⌊maiestas sua⌋, ut cras hinc volarem, sed quia die sancti Martini coguntur hic coram ⌊maiestatete regia⌋ comparere certi ⌊nobiles Pruteni⌋, ubi tunc et me adesse oportet, eam ob rem in crastino hinc exibo. Interim spero affuturum nuntium Paternitatis Vestrae cum litteris. Qui si ante meum exitum non appulerit, ordinabo, quomodo litterae me sequantur sine mora. Si erit nuntius ⌊frater⌋ Paternitatis Vestrae et me sequi volet, tanto erit melius,
BK, 243, p. 144
poterit et videre omnia et consulere, ubi opus erit. Census illic redduntur aliqui die sancti Martini, aliqui, uti in districtu Lubaviensi, in festo Natalis Domini. De illis fiet hoc, quod Paternitas Vestra iusserit et nil aliud, cumque Paternitatem Vestram brevi hic affuturam audiam, poterint servari, donec Paternitas Vestra huc adveniat, tuncque res domini ⌊Nipschicz⌋ depos written over t⌈tss written over t⌉itae redimentur. Hodie cum irem in castrum, venit mihi dominus Nipschicz superinscribed⌈dominus ⌊Nipschicz⌋dominus Nipschicz superinscribed⌉ obvius in gradario pulchro, confabulatusque est mecum aliquantisper. Hic, inquit, gradarius eritne bonus pro praesule nostro? Respondi: optimus. Loquebamur et alia, de quibus coram.
Prima huius redditae mihi sunt litterae domini ⌊Martini Czema⌋, canonici Culmensis et administratoris episcopatus, quibus inter alia haec scribit. Redditae sunt nobis litterae Dominationis Vestrae per famulum 14 Octobris, qui salvus una cum equis venit missusque est die sequenti pro desiderio vestro ad pabulandum equos in ⌊Antiquum Castrum⌋, ibi praestolaturus felicem et faustum adventum Dominationis Vestrae. De nova gubernationis institutione totius episcopatus placeret optime nobis, dum id fiat de iure et consuetudine, more aliarum ecclesiarum, sed certi sumus, quod sua Reverendissima Paternitas de sua excellenti virtute nil in contrarium postulabit. Hic
BK, 243, p. 145
omnia pro commodo et utilitate Suae Reverendissimae Paternitatis omni studio et fideli opera diriguntur, prout Sua Reverendissima Paternitas in sua felici praesentia experietur et comprobabit.
Cum me illuc brevi certo iturum sperabam, praemisi equos meos illuc, quo eos illic pro usu meo haberem, aut potius, ne ⌊Cracovia⌋e sit necesse pecuniam pro avena faeno et straminibus exponere. Nullus enim ex meis sodalibus ⌊hic⌋ equos fovet, unus in confinibus ⌊Lituaniae⌋, alii in ⌊Mazovia⌋, ultra 60 miliaria suos habent. Cur Fabianus in Prussiam usque suos non mitteret, habens ad hoc ⌊maiestatis reginalis⌋ consensum, exsistente tanta caritate rerum omnium ⌊Cracoviae⌋? Ausus fui eos in ⌊episcopatum⌋ Paternitatis Vestrae mittere, quo per 3 septimanas me illic exspectarent, cum illic mihi essent negotia Paternitatis Vestrae exsequenda written over t⌈tdada written over t⌉, sed cum ⌊huc⌋ redeundum erit, non audebo eos illic sine licentia Paternitatis Vestrae relinquere, curabo, ut alibi alias maneant, sed cum Paternitas Vestra aderit, spero me obtenturum tantam gratiam, ut alibi in bonis Paternitatis Vestrae esse possint.
Illum ⌊Trzebski⌋, quem velim servitorem Paternitatis Vestrae futurum, uti prius ⌊⌋, laborant nonnulli ⌊maiestati reginali⌋ commendare, quo ob singularem eius dexteritatem illius maiestas eum pro praefecto alicuius districtus sui ea recipiat. Cumque illi fautores eius superinscribed⌈eiuseius superinscribed⌉ me ei BK, 243, p. 146 esse intimum sciunt, aliquando mecum de illis rebus referunt, sed nil timeo, quin noster futurus est. Promisit mihi semel consentiendo in hoc, sed non ante mensem Maium, interim integerrimus ille dominus ⌊Martinus⌋, meo iudicio, gubernare poterit, modo velit.