Letter #6230
Ioannes DANTISCUS to Bona SforzaHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-04-16
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioannes Dantiscus Episcopus Varmiensis Bonae Reginae Poloniae
Serenissima Reginalis Maiestas et Domina, domina clementissima. Humillimam servitiorum et orationum mearum commendationem.
Quod Serenissima Maiestas Vestra telam nuper missam clementi animo susceperit, fuit mihi gratissimum.
Porro, quod BJ, 6657, f. 398v
Qui scire vaniloquidorus quivit de mensura et pretio, cum ego, qui illi compactam sarcinulam tradidi, quomodo haec habeant, ignorabam, verum ut ad me perlata fuit, sic eam baiulus ferendam asportavit. Ne itaque gravius praeposteram illius loquentiam, tamquam a me eam habuisset, accipiat, suppliciter oro. Mittet item dominus
De novis ad praesens huc ex
Si quid postea se obtulerit, ut iussis Serenissimae Maiestatis Vestrae satisfiat, non cunctabor. Cui me demississime commendo atque a domino deo omnia corpori et animae saluberrima precor ex animo.