Letter #656
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1531-07-22
received Brussels, [1531]-08-31 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo p paper damaged⌈[Reverendo in Christo p]Reverendo in Christo p paper damaged⌉atri, domino Ioanni Dantisco episco paper damaged⌈[tisco episco]tisco episco paper damaged⌉po Culmensi apud sacram paper damaged⌈[sacram]sacram paper damaged⌉ et catholicam maiestatem nost paper damaged⌈[nost]nost paper damaged⌉ro oratori sincere nobis dilecto
Reverende in Christo pater, sincere nobis dilecte.
Tametsi superioribus multis litteris nostris, ad S(trenuitatem) or S(inceritatem)⌈S(trenuitatem)S(trenuitatem) or S(inceritatem)⌉
Tuam datis, mentem nostram in rebus nostris istic expediendis satis explicaverimus, tamen cum ad sacram caesaream et catholicam maiestatem a serenissimo principe domino et coniuge nostro colendissimo iste proficisceretur cubicularius, noluimus praetermittere, quin per eum S(trenuitatem) or S(inceritatem)⌈S(trenuitatem)S(trenuitatem) or S(inceritatem)⌉
Tuam hisce litteris nostris inviseremus, quibus illi significandum duximus nos magnifici Ludovici Aliphii, regii ac nostri oratoris, habuisse proximis diebus litteras, Bari ultima Aprilis datas, quibus inter alia scribit negotium nostrum Montis Serici in Concilio Collaterali iam tunc agi coeptum esse seque daturum operam, ut quantocius finiatur. Si igitur pro parte nostra, ut iuste fieri deberet, decretum fuerit, bene quidem, sin secus curabit S(trenuitas) or S(inceritas)⌈S(trenuitas)S(trenuitas) or S(inceritas)⌉
Tua, ut sacra caesarea maiestas pollicitam gratiam ea in re exhibeat nobis, qua obtenta nobis significet interimque laboret, ut pro servitiis nostris sumptuosis illas pecuniarum summas, si illi temerarii et rebelles declarati fuerint, alioquin dohanam Trani aut Monopoli utifruendam et possidendam nobis largiatur maiestas sua. Quod ubi S(trenuitas) or S(inceritas)⌈S(trenuitas)S(trenuitas) or S(inceritas)⌉ Tua effecerit,
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, die XXII Iulii M-o D-o XXXI-o.
Bona regina subscripsit