Letter #6698
Ioannes DANTISCUS to Cornelis DE SCHEPPER1545 December or 1546 January
Letter lost, mentioned in IDL 2974: Optatissimas litteras tuas, postquam diu per Brabantiam Hannoniamque vagatae fuere, tandem sub finem Quadragesimae Londini in Anglia recepi. — — Utcumque sit, pervenere illae ad me integrae sanaeque, quod in ea temporum iniuria obsidentibus mare Gallorum Anglorumque classibus miraculi loco haberi debet. Quodque magis mirere, pertulit eas ad me veredarius Anglicae gentis, homo, qui, si compertum habuisset, quod illae continent de sua gente regeque, sane haud umquam exhibuisset. — — Ceterum hominis mihi singulari indissolubilique amicitia coniuncti consuetudine uti frui non est datum ab eo tempore, quo tuae ad me perlatae sunt litterae — — Redibo nunc ad epistolam tuam, qua me admones, uti perpendam me ex privigna avum effectum praeter matheseos meae voluntatem — — Et hactenus ad litteras. — — Serenissimae reginae Mariae commendationes tuas feci. Quae certe tui est amantissima avideque audivit recensentem nonnulla capita epistulae tuae — — De iis, quae tum ad te perferebantur de caesare, cum litteras eas scriberes, scio pridem te veritatem intellexisse; IDL 3001: Scripsi ad te superiore mense Iunio de iis, quae tunc occurrebant atque, ut opinor, satis copiose ad litteras tuas |