Cum iste hinc nuntius a me dimitteretur, quamvis in conscribendis memorialibus, ut vocant, quae s(acrae) ⌊regiae et reginalis maiestatis⌋ nomine in negotiis, quae adhuc transigenda restant, ⌊maiestati caesareae⌋ sum daturus, sim ocupatissimus, ut is, qui hinc libenter se expediret, ne nova iterum commissio ulterius me hic detineret, non potui tamen omittere, quin has in omnem eventum ad Dominationem Vestram Reverendissimam exararem. Cui imprimis, quas pectoris mei potest tenuitas, immortales habeo gratias, quod me tandem suis sedulis apud s(acram) ⌊maiestatem regiam⌋ interpellationibus ex hoc ergastulo, nedum exilio, liberaverit, qua de re, licet prius multa Dominationi Vestrae Reverendissimae debeam, de quibus numquam solvendo esse potero, nunc vero longe maiora debebo sicque me Dominatio Vestra Reverendissima debitorem habitura est perpetuum.
Veni ⌊huc⌋ primum 1532-04-06⌊6 huius1532-04-06⌋, prius ... illegible⌈...... illegible⌉ ob multas causas, quas ne sim longior, ad praesens omitto, venire non potui on the margin⌈venire non potuivenire non potui on the margin⌉ et nihil hucusque neglexi, quae vel in s(acrae) ⌊regiae aut reginalis maiestatis⌋ rem fieri debuere. Me absente dominus secretarius ⌊caesareae maiestatis⌋ primarius, non vulgaris amicus meus, ⌊Alfonsus Valdesius⌋, litteras maiestatis regiae caesari meo nomine reddidit et ut iam notum Dominationi Vestrae Reverendissimae a caesare responsivas remisit. Huc veniens imprimis fui apud serenissimum ⌊Romanorum regem⌋, cum illo multa, de quibus latius cum cubiculario ⌊Spigel⌋, inter alia nequaquam ille et ⌊caesar⌋, et quotquot hic sunt principes volunt, ut locus pro oratoribus ⌊Patavii⌋ designatus mutetur. ⌊Caesar⌋ adhuc me propter pedis dolorem non admisit et ut dixit mihi dominus comes de Nassau, cum sciat me revocatum, differt, dicens ad praesens hic plus esse operam meam necessariam BNW, BOZ 2053, TG 14, No. 1602, f. 28v quam prius umquam. Instabo nihilominus, ut me hinc explicem, quam primum possim.
Quid hic nomine ⌊regiae maiestatis⌋ mihi agendum restat, aliud non est, quam quod spectat ill(ustrem) ⌊dominum ducem in Prussia⌋, quem ⌊Iudicium Camerae⌋ ultra hoc, quod ⌊Bruxellis⌋ ⌊caesar⌋ mihi dixit, et ⌊regiae maiestati⌋ scripsit, bannitum publicarunt. Litteras eius rei ⌊Francfordiae⌋ intra nundinas in foribus ecclesiae maioris, in qua adhuc nostro more cultus divinus celebratur, ad calcem usque perlegi. Vix credo ⌊caesarem⌋ hoc scire, cum neque secretarii caesaris Germani hoc sciant, sed de his cum Spigel⌊⌋ diffusius.
Quae pro sacra ⌊reginali maiestate⌋ hic agere debeo, quemadmodum illa mihi novissime 22 Martii ⌊⌋ et ut aliter non facerem praecepit, vix in aliis novem annis immo numquam a ⌊caesare⌋ impetrarem, tanta illa maiestas petit et putat me caesarem cogere posse ad omnia, quae velim, cum ille adeo sit siccus, cum ab eo aliquid petitur, ut ne pumex quidem possit esse aridior. Impingit mihi etiam sacra maiestas eius, quod in litteris meis multa promiserim. Ea promisi, quae mihi sunt promissa, quae si non servantur, aut forsan non servabuntur, ego profecto in causa non sum on the margin⌈et putat me caesarem cogere posse ad omnia, quae velim, cum ille adeo sit siccus, cum ab eo aliquid petitur, ut ne pumex quidem possit esse aridior. Impingit mihi etiam sacra ⌊maiestas eius⌋, quod in litteris meis multa promiserim. Ea promisi, quae mihi sunt promissa, quae si non servantur, aut forsan non servabuntur, ego profecto in causa non sumet putat me caesarem cogere posse ad omnia, quae velim, cum ille adeo sit siccus, cum ab eo aliquid petitur, ut ne pumex quidem possit esse aridior. Impingit mihi etiam sacra maiestas eius, quod in litteris meis multa promiserim. Ea promisi, quae mihi sunt promissa, quae si non servantur, aut forsan non servabuntur, ego profecto in causa non sum on the margin⌉. Daturus sum nihilominus operam, ut diligentiam meam non defuisse cognoscat. Adeo male me in his novissimis litteris et indignis modis tractat, ut in animum admittere non possim, quod eas litteras, quas manu sua subscripsit, legerit. Obicit mihi iterum nescio quam neglegentiam et convivia et quod ⌊eius⌋ pecuniam et ⌊regiae maiestatis⌋, atque meam frustra profuderim. Nihil reliquum est, quam quod me crinibus (ut ⌊Levicio⌋ facere solebat) non protrahat. Haec sunt mea merita. Spero tamen in Deum meum, quod illa aliquando cognoscet, quanta fide et quam utiliter ei servierim. Sed de his hactenus. Confidenter ista et soli Dominationi Vestrae Reverendissimae ista scribo. Coram Deo bene favente liberius.
Conveni ⌊hic⌋ cum illustrissimo ⌊domino Frederico⌋, comite palatino, cum quo de matrimonio ⌊reginulae⌋ nostrae
BNW, BOZ 2053, TG 14, No. 1602, f. 29r
plurima. Optimus ⌊iste princeps⌋ bene affectus est misitque ad me intimum suum consiliarium doctorem Harthmannum et ipsemet etiam mecum in eandem sententiam collocutus est, rogans me, ut se s(acrae) ⌊maiestati regiae⌋ excusarem, quod tam diu oratores suos non miserit hancque praetendit causam, quod ⌊caesar⌋ et ⌊Romanorum rex⌋ pro diuturnis et multis servitiis sibi plurima ei debeant et videntur tractare hoc matrimonium in recompensam servitiorum ⌊eius⌋ et ut eum cum hoc matrimonio reddant contentum et quia nunc apud utrumque instaret pro servitiis suis instaret on the margin⌈pro servitiis suis instaretpro servitiis suis instaret on the margin⌉, non declarando se adhuc, si ambiat aut non ambiat hoc matrimonium, quod faceret, si mitteret oratores ea de re, hucusque illos continuerit, mihi autem seorsum et confidenter dixit, quod summopere cupiat cum regia maiestate contrahere hanc affinitatem eo tamen modo, ne cum illa caesar et Romanorum rex ei pro servitiis suis satisfecisse videantur et quod maluisset per se aut quempiam alium cum maiestate regia ista tractare quam per eos, qui tractant. Postulavit igitur a me, ut summopere ⌊maiestatem regiam⌋ rogarem, ne aegre ferret, quod tamdiu nuntios non misisset, iussit etiam mihi ostendi novissimas regiae maiestatis litteras, 24 Martii ad Romanorum regem datas, et mihi dici, quod adhuc se non declaraverit, sed data opera rem hanc in consultationem cum fratre suo ⌊electore comite palatino⌋ reiecisse, ut aliquid interea ab his duobus principibus pro servitiis suis extorquere posset, mihi autem se plane aperuit et dixit summopere hanc cum maiestate regia cupere affinitatem idque in effectum se brevi deducturum. Doctor tamen ille, de quo supra, innuebat, si dos sciri posset. ⌊Princeps⌋ ipse, cum plerumque diffuse mecum in his est collocutus, semper dotem verecunde ob
BNW, BOZ 2053, TG 14, No. 1602, f. 29v
ticuit, meum igitur (si consulere mihi licet) consilium esset, ut per indirectum aliquid de dote ... in istius principis notitiam perduceretur. Verentur enim illi, qui sunt ⌊ei⌋ a consiliis, ne cum dote sic fieret, ut aliquando ex Regno factum est. Quapropter istas cum hoc dedi ad Dominationem Vestram Reverendissimam nuntio una cum litteris domino ⌊Hieronimo Laski⌋ inscriptis, qui quidem nuntius Dominationem Vestram Reverendissimam certiorem reddet, quid hic egerit et citius, ut reor, quam ⌊Spigel⌋, quem nondum expeditum scio, ad Dominationem Vestram Reverendissimam applicabit. Quod si quid mihi in his committere vult ⌊regia maiestas⌋, puto enim me ante unius mensis decursum a data praesentium vix expediri posse, id faciam, quod feci semper, licet exhaustus sum totus etc.
Spero, quod negotium cum ⌊Luteranis⌋ componetur, sed ea condicione, ut sic maneant, ut sunt usque ad futurum concilium, quod erit, cf. Office of the dead ⌊quando caeli movendi sunt et terracf. Office of the dead ⌋
cf. Vulg. Mt 27.64 novissimus error peior erit priore ⌊futurusque est novissimus error peior priorecf. Vulg. Mt 27.64 novissimus error peior erit priore ⌋ etc.
Nemo electorum adhuc ⌊hic⌋ est. Oratores eorum cum aliis quibusdam imperii statibus pridie incoeperunt tractare feceruntque comitiorum initium, finem nemo scit. Cum ⌊Spigel⌋ scripturus sum de omnibus ⌊regiae maiestati⌋, cui ad praesens peto excusari, de omnibus copiosius. Dominatio Vestra Reverendissima pro vetere sua in me gratia et benevolentia his lituris dabit veniam et sacrae ⌊reginali maiestati⌋ me commendabit, dissimulans id, quod confidenter scripsi, illico intelleget, quem erga me gerat affectum.
Andream Dluski, bonum iuvenem et industrium, ⌊Bruxellis⌋ adhuc et hic iterum illustrissimo domino ⌊comiti palatino Frederico⌋ dedi et commendavi, BNW, BOZ 2053, TG 14, No. 1602, f. 30r bonum et in se benignum habiturus est dominum, quandoquidem illum a me libenter et non gravate accepit. Sed rogo Dominationem Vestram Reverendissimam, ne iterum mihi alii ex nostris mittantur dominis consignandi, ut nuper quidam venerunt duo iuvenes, Gluchowski unus, alius Syenyenski, dicens se fratrem coniugis magnifici domini ⌊palatini Cracoviensis⌋, ne unum iota litterarum ad me ferentes et sine intellectu et pecuniis, dicentes et litteras et pecunias in itinere se amisisse on the margin⌈dicentes et litteras et pecunias in itinere se amisissedicentes et litteras et pecunias in itinere se amisisse on the margin⌉, praesertim iuvenis iste Syenyenski, cui olim superinscribed⌈olimolim superinscribed⌉ mala scabies caput exedit, plenum turpibus notis et stigmatibus et in capite rationis penitus habet nihil. Propter ⌊dominum palatinum⌋ adhuc illum fove stain⌈[ve]ve stain⌉o, reducturus illum forsan rursus in ⌊Poloniam⌋, cum bardi tales et stolidi emittuntur, nihil aliud quam nationi dedecus pariunt etc.
Dominationi Vestrae Reverendissimae, ut domino et patrono meo colendissimo, summopere et ex corde me superinscribed⌈meme superinscribed⌉ commendo et rogo, qua me cepit gratia prosequatur. Decrevi hic, si erit possibile, quod brevi fieri posset, per reverendissimum dominum ⌊cardinalem Maguntinum⌋, qui me suscepit in filium, consecrari deditque mihi superiore die, cum apud illum essem, anulum episcopalem cum bono saphiro. Is adhuc est in Sweinfort cum aliis electoribus, tractans concordiam cum principibus Luteranis etc.
Nescivi hunc novum in curia ⌊regiae maiestatis⌋ modum, quod exeunti oratori datur viaticum, redeunti nihil. Utcumque res habet, Deo meo me commisi, qui Dominationem Vestram Reverendissimam quam diutissime sospitet et prosperet in omnibus.