AAWO, AB, D. 3, f. 73r
Scripsimus, ⌊dominus Eobanus⌋ et ego, ante dies aliquot litterasque hospiti nostro in Bove tradidimus, qui se promisit diligenter curaturum, ut ad te perferrentur; iterum tamen scribimus, ut si priores casu aliquo perierint, has saltem accipias. Excuditur hodie duodecimus quaternio, reliqui forte erunt adhuc octo, quos una cum his perferam ad te, si Deus vitam mihi concesserit, in principio mensis proximi. Miror written over um⌈umoror written over um⌉ hospitem postridie nihil meminisse eorum, quae illi abiens dixeras de pecunia mihi tuo nomine danda; promisit tum superinscribed⌈tumtum superinscribed⌉ se daturum, quantum vellem. Ego in meos usus nihil adhuc ab eo accepi, ⌊Petreio⌋ dedit florenos decem. Si haberem libellum tuum, in quo ⌊Ecclesiastes⌋ descriptus est p(?), iungerem psalmis; aut ergo mittes nunc, aut in aliud tempus servabis. Quamquam tibi, Domine mi, mea sic omnia debeo, ut ne vitam quidem excipere queam, tamen nescio quo pacto tibi plus tibi quam omnia debere cogar, quod me huic humanissimo et eruditissimo ⌊viro Eobano⌋ commendaveris. Vivimus plane poetice, nonnumquam et potatice, sed tam modeste, ut si te(?) tu per rimulam aliquam nos videres et colloquentes audires, certe scio nobis eam felicitatem invideres, aut certo particeps esse velles; incipio melancholiam ante biennium conceptam hic nonnihil evomere. Vale, animo meo carissime praesul.