Letter #825
Ioannes DANTISCUS to Charles V of HabsburgCracow (Kraków), 1532-09-03
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AGS Estado, Legajo 636, f. 224v
AGS Estado, Legajo 636, f. 222r
Sacratissima Caesarea et Catholica Maiestas, Domine et Domine clementissime.
Absolutus cum singulari S(acratissimae) Maiestatis Vestrae gratia rebus fere omnibus ex sententia confertis, et magno Sacrae Maiestatis Vestrae munere, quod numquam promerui, donatus, pro quo Sacrae Maiestati Vestrae quantum exiguitas mea potuit immortales habeo et habiturus sum gratias perpetuo.
Litteras Sacrae Maiestatis Vestrae cum mandatis his apud nos dominis quibus erant inscriptae reddidi, eaque cum illis egi omnia quae ad conciliandum Sacrae Maiestati alios, quos alias offendi promptissimos et quae in rem et decorum Sacrae Maiestatis Vestrae atque serenissimi Romanorum regis expedire videbantur; neminem ex illis inveniebam, qui se non in omnibus, non secus atque ipso serenissimo domino meo, obsequentissimum exhibuisset; quemadmodum id quidam ex illis litteris suis ad Sacram Maiestatem Vestram datis iam testantur et aliis adhuc quos coram convenire nequivi testabuntur postea.
AGS Estado, Legajo 636, f. 222v
Si qua alia in re Sacrae Maiestati Vestrae et serenissimo
Ex
Sacratissimae, Caesareae et Catholicae Maiestatis humillimus servitor et capellanus
Postscript:
AGS Estado, Legajo 636, f. 223r
Sacratissimam Maiestatem Vestram latere nolim, quod cum ad Serenissimum Dominum meum rediissem, quaesivit a me quid in negotio banni contra illustrissimum ducem in Prussia nunc a Sacra Maiestate Vestra esset responsum, non potui dicere aliud quam quod Sacra Maiestas Vestra et ob malam valetudinem et ob alia magis ardua negotia huic tunc rei intendere non potuisset, sed ad Status Imperii remisisset, quorum mihi decretum expectare non erat integrum, meque ob id cubicularium serenitatis eius Ratisbonae reliquisse, qui et a Statibus Imperii, et a Sacra Maiestate Vestra, cum ad relationem meam, tum etiam ad litteras serenitatis eius reportaret responsum. Retinuit me igitur hic serenissimus dominus meus quousque cubicularius ille rediret, qui a Statibus Imperii nil retulit, a Sacratissima autem Maiestate Vestra litteras habuit, quae referunt, quod in re iustissima ea quae decreta sunt, mutari non debeant, nihilominus tamen partes suas Sacram Maiestatem Vestram interposituram apud partem adversam, ut ab executione banni per biennium supersedeat. Cum autem adhuc non constat Sacram Maiestatem Vestram idipsum apud partem adversam transegisse, res pendet in dubio. Proinde ne qui interea fieret, quod novam in his periculosis temporibus excitare posset tragediam, pro mea summa fide et observantia erga Sacram Maiestatem Vestram humillime supplico, velit clarius ea in re mentem suam serenissimo domino meo declarare, quo non AGS Estado, Legajo 636, f. 223v semper maneret ansa, qua mutuum amorem et benevolentiam, quae est inter Sacram Maiestatem Vestram et serenissimum dominum meum, atque eam observantiam qua serenissimus dominus meus Sacram Maiestatem Vestram prosequitur, reddere possem in dies arctiorem. Quod si quippe praeter rationem istius banni contra subditos serenissimi domini mei terrarum Prussiae agi inciperetur, continuo subditorum Imperii Sacrae Maiestatis Vestrae apud nos cessaret commercium. Quantum inde Imperio accederet incommodis, cum ea ex regno et terris serenissimi domini mei non haberet quae educi solent, illi sensuri sunt, qui his egent. Et cum semper omnes conatus et studium meum intenderim, toties, et tot annis apud Sacram Maiestatem Vestram existens orator, ut inter Sacrae Maiestatis Vestrae et serenissimi regis mei subditos bona vicinitas et utrumque tranquillitas conservaretur, illas et ad praesens etiam summopere procurare cupio. Quae ut per gratiam et incomparabilem prudentiam Sacrae Maiestatis Vestrae maneat incorrupta, iterum atque iterum Sacram Maiestatem Vestram suppliciter supplico, cui me, cum servitiis et facultatibus meis, qualescumque illae sint, humillime commendo.