Iucundissimum mihi est, quod ex aliis intelligo Dignationem Vestram Reverendissimam a suo a nobis discessu perbelle valere et in ⌊diocesim⌋ bona fortuna rediisse. Faciant superi, ut Dignatio Vestra Reverendissima id, quod vitae est reliquum, utinam sit diuturnum, animi et corporis sospitate patriae, sibi atque propinquis placide iucundiss<ime>que vivat. Id, quod ego vehementer divos obsecro et libenter pia vota nuncupo et reddo cum ista mea ⌊uxorcula⌋, sorore vestra. Parum equidem est, quod agnosco, animo bene voluisse et optima quaeque precari, interim cum luxurians fortuna aliis dedit, quibus magis se commendent, sed generosis animis atque iis, qui aliter, ut Vestra Reverendissima Dignatio solet, dubio procul longe alia est sententia, quando non eventa, sed conatus et animi propensitas ipsis etiam rebus melius consulitur. Exemplo enim deorum, quos
cf. Plin. Nat. pref. 11 mola tantum salsa litant, qui non habent tura; Adagia 1605 ⌊cum beati homines vix Sabaeo ture placant, ita litant pauperes non rarius salsa molacf. Plin. Nat. pref. 11 mola tantum salsa litant, qui non habent tura; Adagia 1605 ⌋.
Ceterum, quo me maerore distinuerit, incredibile dictu est, quod, cum apud ⌊Dantiscum⌋ Vestra Reverendissima Dignatio ageret, ita malus genius imperarit sive cf. Plin. Nat. 2.14 Quapropter effigiem dei formamque quaerere inbecillitatis humanae reor. quisquis est deus, si modo est alius, et quacumque in parte, totus est sensus, totus visus, totus auditus, totus animae, totus animi, totus sui. innumeros quidem credere atque etiam ex vitiis hominum, ut Pudicitiam, Concordiam, Mentem, Spem, Honorem, Clementiam, Fidem, aut, ut Democrito placuit, duos omnino, Poenam et Beneficium, maiorem ad socordiam accedit. ⌊⌊Democriti⌋ deorum altercf. Plin. Nat. 2.14 Quapropter effigiem dei formamque quaerere inbecillitatis humanae reor. quisquis est deus, si modo est alius, et quacumque in parte, totus est sensus, totus visus, totus auditus, totus animae, totus animi, totus sui. innumeros quidem credere atque etiam ex vitiis hominum, ut Pudicitiam, Concordiam, Mentem, Spem, Honorem, Clementiam, Fidem, aut, ut Democrito placuit, duos omnino, Poenam et Beneficium, maiorem ad socordiam accedit. ⌋, qui nisi molestiam affert pro huius temporis malignitate, nescio quibus auctoribus, ut propensitas in me vestra cessarit et sane immodica animi perturbatione odiosius in me efferbuerit ingenium illud, alioquin vestrum ad omnem mansuetudinem, facilitatem, humanitatem natum, educatum atque coalitum. Vidi non omni loco verum expedire et verum esse, quod dicitur, cf. Adagia 670 Nosce tempus ⌊tempus noscendum essecf. Adagia 670 Nosce tempus ⌋. In qua re si a me est peccatum, nulla sane malignitate, sed potius magna officii mei sedulitate forte peccatum est. Committo rem Deo imprimis et Vestrae Reverendissimae Dignationi. Cognoscet forte illa melius ipso tempore ingenium ⌊Rheynekii⌋ sui et candorem et liberiori tempore quam nunc, in istis angustiis, quas belli sycophantae texunt. Superi bene vertant consulta illorum et nos respiciet aliquis deus.
Quod attinet iudicium familiae erciscundae, vehementer miror, cur non maluerit Vestra Reverendissima Dignatio ip(s)am or ip(s)a⌈ip(s)amip(s)am or ip(s)a⌉ decidere, quando ego atque mea ⌊uxorcula⌋ causam integram arbitrio vestro s(em)p(er) servavimus neque detre written over a⌈aee written over a⌉ctare poterant privigni curae vestrae servati. Deus novit, quam ego numquam voluerim vel hilum illis apud me perire. Nunc, cum dominus ⌊burgrabius⌋ eius negotii est arbiter, per me licet, ut aequitas obtineat, ad quam ego me obstringo et spero id mihi neque fraudi, neque improbitati asscribendum.
Agimus ego et ⌊uxor⌋ Vestrae Reverendissimae Dignationi humiliter et officiosissime gratias, quod humaniter apud vos habiti superioribus mensibus et hospitaliter simus. Faxit Deus, ubi nos pares non erimus, ut ab eo largius gratiae reddantur. Victuri hic pro nostra condicione ad obsequen(dum) nos superinscribed⌈nosnos superinscribed⌉ vestrum destinamus[1]. Ubi ad regiam aulam Dignatio Vestra Reverendissima scribet, velit facultatem salis pro ⌊uxore⌋, sicut ipsa coram egit, modio vendendam impetrare. Meus equus, qui aeger in praedio domus veteris curatur, familiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae, rogo, sit commendatus. Mittam pro eo meum famulum post hos dies paucos. Sunt enim veteres domini mei aliquamdiu, ne excidam oblitus absens, adeundi.
Nova mitto Dignationi Vestrae Reverendissimae ex ⌊Urbe⌋ ad me per reverendissimum dominum ⌊archiepiscopum Upsalensem⌋ heri reddita scripta. Boni consulat meque et ⌊uxorem⌋ sibi habeat commendatos written over um⌈umosos written over um⌉.
Valeat Dignatio Vestra felix cum
⌊socru⌋ et sororiis, et
⌊Campensi⌋.