Scripsi ⌊⌋ ex ⌊Marienburgo⌋ Serenissimae Maiestati Vestrae me ⌊Gdanum⌋ profecturum, ut si quid, inter alia, non ingratum oculis Serenissimae Maiestatis Vestrae ibidem in navibus externis invenirem, id ipsum Serenissimae Maiestati Vestrae transmitterem, sed testis mihi erit aulicus Serenissimae Maiestatis Vestrae, nobilis ⌊Fabianus Voyanowski⌋, qui tum apud me fuit, nihil istiusmodi advectum ob clausum per ⌊Lubecenses⌋ iter, qui, ut sunt nunc acephali et in tumultu, infestam hanc ⌊maris⌋ nostri oram undique reddiderunt, daturi, ut spero, aliquando poenas.
Rediens ex ⌊Gdano⌋ ad ⌊castrum Starigrod⌋, accepi infaustum nuntium oppidum meum potissimum ⌊Lubaviense⌋ funditus concrematum et in cineres solo aequatum. In eo igne amisi quattuor domus meas, horrea cum non paucis frumentis et, ut vocamus, braseatorium, quemadmodum ipse ⌊Fabianus⌋ coram latius referet. Et nisi Deo prohibente ignem turris, in qua magna vis pulveris incendiarii servabatur, ab igne fuisset defensa, actum fuisset de toto castro. Ante duos annos oppidulum meum ⌊Colmese⌋, in quo est ecclesia mea cathedralis, conflagratum fuit etiam penitus. Sic afflictus et a Deo ob peccata miser homuncio castigatus, quo sim in maerore, facilis est coniectura. Deo sit honor, laus et gloria, qui adhuc
cf. Vulg. Ps (G) 118.18 castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me ⌊morti non tradidit mecf. Vulg. Ps (G) 118.18 castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me ⌋, verum per misericordiam suam me bene sperare iubet, daturus aliquando
cf. Alain de Lilles clarior est solito post maxima nubila Phoebus, post inimicitias clarior est et amor ⌊post nubila lucemcf. Alain de Lilles clarior est solito post maxima nubila Phoebus, post inimicitias clarior est et amor ⌋. Illius divinae voluntati me totum commisi.
BNW, BOZ, 2053, TG 16, No.1884, f. 62v
Quae alias mecum aguntur et quae humillime cum a Serenissima Vestra Reginali tum etiam a ⌊regia maiestate⌋ peto, commisi huic Serenissimae Maiestatis Vestrae ⌊aulico⌋, qui una mecum et diu satis et fideliter in omnibus Serenissimae Maiestati Vestrae servivit, referenda. Supplico igitur Serenissimae Maiestati Vestrae, dominae meae clementissimae, dignetur ⌊illum⌋ meo nomine clementer audire et exaudire illique in his, quae a me accepit Serenissimae Maiestati Vestrae exponenda, plenam dare fidem sicque se gratia sua erga me exhibere, quemadmodum benignitati et innatae clementiae Serenissimae Maiestatis Vestrae bene convenit et necessitas atque afflictio mea exposcit. Quod cum vita et facultatibus meis, qualesquales illae futurae sunt, quam diu sum, fidelissime et diligentissime perpetuo promereri studebo meque sic miserum et afflictum capellanum suum una cum hoc fideli servitore suo ⌊Fabiano⌋ et apud se et apud ⌊serenissimam maiestatem regiam⌋ commendatum habere dignetur. ⌊Christus⌋ Dominus noster eandem Serenissimam Maiestatem Vestram quam diutissime sospitet et prosperet in omnibus.