Sunt 1533-07-14⌊hesterno mihi die1533-07-14⌋ redditae Vestrae Dominationis Reverendissimae ⌊⌋, quibus respondet ad ⌊⌋, quas ⌊hinc⌋ dederam septima Iunii. Et quod est quidem ad legatarios heredesve domini olim ⌊Francisci Harth⌋ mei in ⌊Sobcow⌋ praefecti, qui ausi in me sunt, quod scripsi sciensque repeto, in celebri frequentia ⌊istius terrae senatus⌋ deblaterare meamque apud tales viros opinionem gravare, me iniquitatis atque rapinae ore nugacissimo insimulando. Cum huius causae totius cognitionem Dominationi Vestrae Reverendissimae permiserim eiusque rei gratia miserim secretarium meum dominum ⌊Dambrowski⌋ archidiaconum etc., sitque mihi persuasum iam esse rem ipsam actam et transactam atque omni ex parte compositam, nihil opus est, ut haec iterum replicem remque actam agam. Summa est. Malo facultatum et pecuniae iacturam, quam aut opinionis bonae, aut nostrae inter nos amicitiae, nunc maxime, cum ita Deo volente est uterque nostrum ad paris dignitatis culmen evectus sitque praeterea uterque alteri vicinus, solidioribus iam superstructionibus mutuisque officis alendae.
Sic fuit quidem persuasum apud me bonos illos viros aut bonos nebulones, quod, nisi auctore magno vel adiutore, non ausi fuissent moliri, sua nugacissima in me ora laxasse, adiuvante aut favente Vestra Dominatione Reverendissima. Id, quod dissimulare non valens expostulavi, fateor, cum ea videor non mihi fecisse temere tot et quidem non ambiguis accedentibus praesumptionibus. Cum enim semel atque iterum BCz, 243, p. 314 scripserit ad me super his mihique, dum rescriberem diluens calumniam et facti reddens rationem, parum loci tribuerit cumque de ⌊conventu⌋ iterum scriberetur ad me et iam alias visam totiens mihi manum probe cognoscerem itidemque et phrasim, quae alia cogitatio paper damaged⌈[io]io paper damaged⌉ mentem subire potuit, quam quae subiit? Cum sint praesertim, qui istinc dedere ad me litteras, quibus me voluerunt reddere certiorem improbos illos, qui me indignis non verentur incessere conviciis, quod faciunt, facere, Vestra Dominatione Reverendissima favente eorumque causam tuente.
Quodsi non? At saltem pro amici officio proque communis nobis dignitatis debito non illud fortasse reticere debuerat, quod ad refellendum mendacium illorum blateronum et ad reddendam facti mei rationem pertineret, ne ⌊senatus⌋ ille admitteret in animum talem de me et senatore, et praesule opinionem aut me causa indicta condemnaret, cum praesertim non sit condicionalis illa clausula adiecta in eorum litteris ad me. Quae in regum litteris istiusmodi argumenti non solent omitti, si videlicet ita est, ut conqueritur.
Utcumque tamen est, excusationem ego aut purgationem Reverendissimae Dominationis Vestrae admitto, plenam eius dictis fidem adhibens, quod videlicet causam illorum nihil adiuverit contra me. Et rogo quicquid in hoc deliqui, hanc mihi culpam condonet posthac non admissuro quid eiusmodi. Condonet, inquam, et non tam ipsi mihi, quam gravi dolori meo, qui affectus potest plurimum etc.
De causa autem ipsa rogo, ne gravetur cognoscere, si nondum est transacta. Cognoscat, inquam, et constituat atque componat pro suo unius arbitrio, BCz, 243, p. 315 ut sublata istiusmodi disceptatione, non dicam altercationis materia, tam legatarii, quam alii quicumque false conceptam opinionem de me, quem avaritiae, rapinae aut iniquitatis condemnabant, iam tandem deponant sitque instaurata inter nos pax et animorum utrimque benevolentia etc.
Quodsi vero gravatur id facere, quod minime reor, at saltem unum hoc nolit mihi negatum iri, ut civem subditumque suum, alterum de legatariis ⌊Francisci⌋ mei meisque calumniatoribus certa ac diligenti per obsides aut fideiussores cautione sic mandet provideri, ut nihil hostile in me meosve attentet per scelus et quascumque insidias. Id, quod certum habeo, facturum itidem dominum Dzialinski de suo altero. Quandoquidem et priores litterae ⌊dominorum⌋, et deinde Vestrae Reverendissimae Dominationis ⌊⌋ tale, quid videntur vel implicite insinuare eos, videlicet quid hostile aut moliri, aut mina paper damaged⌈[a]a paper damaged⌉ri. Verum nihil eo, ut ipse mihi persuadeo, opus fuerit, cum certum habeam rem esse transactam et omni ex parte compositam vel iamiamque componendam. Ut ipse enim ego, ita et Vestra quoque Reverendissima Dominatio toto studio volet provisum iri, ut hac disceptandi causa et omni deinceps alia aut sublata, aut nequaquam admissa, nihil deinceps accidat, quod facere, quid valeat ad dirimendam vel quovis modo infirmandam nostram inter nos benevolentiam et animorum coniunctionem. Polliceor enim ei omnia de me amica polliceorque hoc ipsum mihi de ea. Quam Deus Omnipotens praestet incolumem diu atque prosperet.
Cuius damnum, quo est non mediocriter affecta in
⌊civitatis⌋ suae deflagratione, fero equidem dolenter. Ut hoc tamen mali ferat ipsa pro forti et magnanimo semper animo suo moderate feratque patienter non immemor humanae condicionis, quae, quam sumus diu in hoc procelloso mari huius vitae
navigan(tes) or navigan(do)⌈navigan(tes)navigan(tes) or navigan(do)⌉, his et illis itemque illis malis et multifariis fortunae insultibus, fecit nos obnoxios. Rogo hortorque et moneo, consensu enim et aequanimitate sunt haec nobis mala potius lenienda,
BCz, 243, p. 316 quam impatientia et dolore asperanda et tanto quidem magis ferenda patienter, si haec non nis
i paper damaged⌈[i]i paper damaged⌉ permissu divino eveniunt dicente propheta:
cf. Vulg. Am 3,6 si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit? ⌊non est malum in civitate, quod non fecerit Dominuscf. Vulg. Am 3,6 si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit? ⌋. Sciet ille voletque etiam, si suae nos voluntati nihil viderit obluctantes, ut claro est exemplo
⌊Iob⌋ ille beatus omnigenum malis exercitus, sed de arce patientiae minime depulsus, abunde bonis potioribus iacturam istam compensare etc.
Me commendo fraterno amori Vestrae Reverendissimae Dominationis.