1525-09-07⌊Septima huius1525-09-07⌋ Tuas ultimas sub
dat(a) or dat(o)⌈dat(a)dat(a) or dat(o)⌉
⌊Toleti ad Fagum(!)⌋
1525-06-15⌊XV Iunii1525-06-15⌋ per manus magnifici ⌊Ludovici⌋ secretarii nostri accepimus ⌊⌋, quibus tantum pro hac vice respondemus. Nam praecedente mense Augusto omnibus antea inde habitis etiam duplicatis nostris respondimus litteris, quarum utrasque vel saltem alteras credimus nos habuisse Tuam Strenuitatem. In quibus quidem significavimus nos illud fuisse summum studium, illud desiderium nostrum et Tuae Strenuitatis officium et obsequium, quod potuissemus habere resolutionem caesaream super illo V vel VI matrimonii capitulo, quo cavetur bonorum alienatio cum illa utique satis periculosa modificatione, qua legatarii adversus nos agere contendunt, volentes nos per indirectum privare successione bonorum nostrorum ob graves et quasi intolerabiles pecuniarum summas in bonis illis obligatas, et ex aliis evidentissimis causis in illis duplicatis litteris nostris contentis requirebamus eiusmodi interpretationem s(acrae) ⌊caesareae maiestatis⌋. Quia tamen, uti nobis his suis ultimis perscripsit, cum quibus etiam supplicationem et decretationem huiusmodi transmisit, non potuit habere talem interpretationem, quali opus fuit, sed conceditur iuris et legis auctoritati iudicialiter cognoscendum auditis, quorum interforet etc., patientiam habebimus, licet non libenter, et licet nos non usque quaque fidimus iudicibus Neapolitanis, quorum nonnullos ob illorum interesse suspectos habemus. Attamen loco et tempore opportunis habitis iuris peritorum consiliis, iuris et legis officio cum in illis experiendum erit attenta confirmatione capitulorum matrimonii nostri secundum formam privilegii huiusmodi satis bene per Tuam Strenuitatem expediti et bullati, BCz, 1596, p. 172 cuius copiam misit nobis ⌊Ludovicus⌋ una cum aliis copiis litterarum ⌊caesareae maiestatis⌋ iustitiae huiusmodi nostrae ad exsecutores testamenti ac etiam vice regem seu locum tenentem suum promotoriarum. Etsi tandem gravabimur ab ipsis legatariis et eorum iudicibus, appellabimus ad caesaream maiestatem. Sed antequam nos super his conveniamur et respondere teneamur, prius integram possessionem totius status Barensis una cum castello et civitate recuperare deberemus, quam tunc adhuc non fuisse nobis relaxatam testantur litterae ultimae ⌊Ludovici⌋ sub
dat(a) or dat(o)⌈dat(a)dat(a) or dat(o)⌉
IIII Augusti nobis nunc transmissae. Et mirari non sufficimus, quo errore contigit, quod Tua Strenuitas, quae hoc primum diligentissime sollicitare debuit, ut illi castellano Barensi ternas etiam quaternas caesareas ad relaxandum huiusmodi possessionem castelli expediret litteras, sciens hoc ipsum castellanum postulasse et in commissis habuisse, ac tamen hoc Strenuitas Tua tam diu facere neglexit seu distulit, et licet nobis eadem Strenuitas Tua in una parva cedula istis suis ultimis litteris introclusa scripserit, tales alias observatorias caesareas ad illum castellanum mandasse litteras et una cum cum illo privilegio confirmationis capitulorum matrimonii nostri ⌊Ludovico⌋ misisse, quarum vigore nos vocari debebamur ab adversariis ad relaxandam possessionem ⌊castelli⌋ et non illi a nobis, tamen Ludovicus scripsit non habuisse eiusmodi litteras et ita adhuc tunc possessionem castelli nactum non fuisse. Credimus nos Strenuitatem Tuam aut per aliquem errorem aut oblivionem, ut fit, istiusmodi non introclusisse litteras. Iterum hortamur eandem diligentius, habeat super his primam et maximam curam, ut possessionem integram ⌊castelli⌋ et civitatis assequamur, sic enim videmur eam retinere tamquam per caudam, quando adhuc ipsum castellum nostrum, quod caput est, non habemus, nec satis intelligere possumus, quid sibi velit haec tragoedia contraria.
BCz, 1596, p. 173
Insuper ut nobis idem ⌊Ludovicus⌋ nunc scripsit, impedimur in possessione privilegiorum nostrorum antiquorum, matri nostrae, dum vixit, concessorum et nobis innovatorum a domino vice rege seu eius locum tenentem, et signanter in cognitione causarum secundarum et tertiarum criminalium, expresse contra formam et tenorem privilegiorum huiusmodi, et maxime primi et ultimi, quorum copias ibi revideat et reperiet luce clarius iurisdictionem huiusmodi causarum secundarum et tertiarum criminalium pleno iure apud nos remanere. In qua nunc stantibus utique⌈utiqueutique⌉ adhuc istis impedimentis inquietamur et tamen ne hoc postea trahatur in usum et consequentiam et privilegiis nostris praeiudicaret, mature obviandum est. Et propterea expediat Strenuitas Tua mandata severiora caesarea, etiam poenalia, contra illos loca tenentes vice regis, ne impediamur in nostris privilegiis et ipsorum toto effectu, et signanter super ista cognitione secundarum et tertiarum causarum criminalium, sed conservemur in illis firmissime usque ad unguem, sub poenis caesareis etiam pecuniariis ipso facto incurrendis et hoc mandatum mittat ⌊Ludovico⌋.
Ceterum (quod non parvi reputamus) scribit nobis idem ⌊Ludovicus⌋ in eisdem ultimis suis litteris, qualiter
ill(ustri)s or ill(ustrissimu)s⌈ill(ustri)sill(ustri)s or ill(ustrissimu)s⌉
dominus ⌊dux Mediolani⌋ requirat cum summa diligentia quandam, ut ait, priorem investituram suam de ⌊ducatu Barensi⌋ vivente adhuc patre suo per felicis memoriae regem Federicum de anno 1497 priusquam ⌊mater nostra⌋ hunc statum habuisset factam, qua mediante nobis se opponere contendit et aliquod impedimentum inferre nititur. Quae causa si movebitur, Tua Strenuitas non ignorat, quid pro nobis ibi respondere debeat. Nam si processum fuerit de rigore iuris, credimus privilegia matris nostrae subsistere satis, et maxime primum, in quo alia sequentia fundantur ad propulsandum hoccine vel simile impedimentum. Et Tua Strenuitas diligenter reviso eiusmodi privilegio primo non careat ibi et amicorum et iurisperitorum consilio, satis enim evidenter in dicto privilegio BCz, 1596, p. 174 cautum et obviatum fuit hisce cavillation paper damaged⌈[on]on paper damaged⌉ibus et impedimentis, modo recenseantur diligenter singulae clausulae in eodem privilegio primo contentae. Et ⌊mater⌋ nostra pacifice possidebat hunc statum a XXVIII annis et ultra. Et nos nunc, quae successores sumus et materno iure possidemus sic indigne et iniuste impeti debeamus? Habemus pro nobis et optimas rationes et clarissima iura ac evidentem iustitiam, modo hoc proponat et diligentissime recenseat Strenuitas Tua coram ⌊caesarea maiestate⌋.
Si autem aliqua aequitate impeteremur, tunc producat nostrarum similem aut maiorem aequitatem ad ⌊Mediolanum⌋ et ⌊Cremonam⌋ et omnia et singula bona illa, prout hoc iamdudum Strenuitas Tua habuit in commissis cum doctore ⌊Borgk⌋ dicendum et idem nunc reducat in memoriam s(acrae) ⌊caesareae maiestati⌋ et ita si aequitate procedatur, unam aequitatem cum alia pari petat compensari. Si autem rigore iuris conveniemur restituta utique nobis tamquam spoliatis totali possessione, reconveniat eum nostro nomine pro ⌊Mediolano⌋ et ⌊Cremona⌋ et Ponte Tremuli on the margin⌈et Ponte Tremuliet Ponte Tremuli on the margin⌉ et procedatur pari passu secundum illam primam informationem nostram. Nec se omnino de curia illa caesarea moveat Strenuitas Tua, nisi prius a ⌊regia maiestate⌋ et a nobis expresse revocata fuerit. Videt enim, quid hoc nobis ibi adhuc incumbat, nam si fiunt talia ea ibi praesente, quid facerent ea absente? Nos, uti antea scripsimus, ita eandem honesto salario provideri fecimus ducatis LXXX-ta singulis mensibus. Quam ordinationem et modum eiusmodi pecuniae capiendae et a quo, descripsit iam Strenuitati Tuae de nostris voluntate et mandato ⌊Ludovicus⌋ noster et plura alia, ad quae nos referimus.Quae omnia processerunt de mente et certa scientia nostra et ita faciendum erit, prout ille scribit. Nolumus autem, ut a Focaris superinscribed in place of crossed-out Welseris⌈Welseris⌊Focaris⌋Focaris superinscribed in place of crossed-out Welseris⌉ aliquid plus ibi capiat, posteaquam illos CCC-tos hic restituimus et cedulam rehabuimus.
BCz, 1596, p. 175
Nunc etiam cum istis mittuntur Strenuitati Tuae litterae sacrae ⌊regiae maiestatis⌋, domini nostri, ad ⌊caesaream maiestatem⌋, quarum copias hic introcludimus et eas duplicatas una cum praesentibus nostris fieri voluimus et duplici via easdem propter omnem securitatem mittere decrevimus. Et ita non miretur, si binas eiusdem sensus reperiet, quibus acceptis offerat eas ⌊caesareae maiestati⌋. Et quoad hoc impedimentum, quod nobis ille dux inferre molitur, non ignorat secundum illam priorem informationem, quibus verbis hanc causam nostram explicare debeat, hoc autem diligentissime curet, ut Tua Strenuitate ibi praesente ab impetitione et molestatione ipsius ducis in toto absolvamur et finem per declarationem et determinationem caesaris etiam per planam et summariam cognitionem reportare valeamus, aut iure et iustitia compescatur et eidem perpetuum silentium imponatur et quoadusque illa ita ab illo impetemur, numquam enim tutae aut securae essemus ab istis suis iactationibus et semper cum periculo et damno. Et ne rursus in eadem causa nuntios ita longe fatigare teneamur, aut Tuam Strenuitatem ibidem quasi perpetuo asservare cogamur cum nostra magna iactura et dispendio. Sit aliquando his turbis finis.
De contentione Strenuitatis Tuae, quam habuit cum secretario caesareo super titulis regiis et nostris bene intelleximus et haec pessum dari, sed quid illis respondit, laudamus et probamus. Recte bene fecit, sic enim licuit, quod vulgo dici solet, honorandas honorabunt, et quo p casu quaeris, eodem respond<er>i patiaris.
De conubio Pruteno ne hic somniatum fuit, fabulam et commentum credat, hoc enim nec honestati convenit et nec rationi congruit nec umquam sperandum erit, ita et sentiat et praedicet Strenuitas Tua confidentissime.
BCz, 1596, p. 176
De ⌊ducis Moscorum⌋ oratoribus placuit, quod scripsit Strenuitas Tua et quod dominus ⌊Antonius de Comitibus⌋ cum illis remittitur. Animo et intentione pacis tranctandae etc. parum fidimus. Nec id multum curatur. Minus de hoc Strenuitas Tua sollicita sit, hoc curet, quod eidem scribimus. Et tamen prout commendat dominum ⌊Antonium⌋, suscipiemus eum commendatum a Tua Strenuitate et
sacrae
⌊regiae maiestati⌋ domino nostro recommendabimus, ut saltem intelligat hanccine Strenuitatis Tuae commendationem apud nos non parvam habere auctoritatem et valorem. Verum tamen melius ⌊caesarea maiestas⌋ faceret, si nobis iustitiam et pacem in his, quae postulamus, faceret, quam se super his intromitteret, de quibus nil interest nec nos postulamus on the margin⌈nec nos postulamusnec nos postulamus on the margin⌉. Et bene valeat Strenuitas Tua.