UUB, H. 154, f. 30r
Rumor hic erat aliquandiu, carissime Dantisce, nescio quo auctore quave occasione natus, te vivis excessisse. Quem rumorem neutiquam mendacem esse, ut crederem, eo facilius sum adductus, q(uod) tanto iam tempore ab te nullam literam acceperim. Nam totis hisce tribus et eo amplius annis, quod sciam, ad me scripsisti nihil. Itaque persuaseram mihi verisimilius esse te omnino mortuum esse quam vel desidiosum vel mei oblitum vivere, qui solebas esse homo omnium hominum, quos equidem noverim, ad omnia impigerrimus, et erga amicos minime obliviosus aut ingratus. Atque idcirco supervacuum fore putabam si scriberem ad te, quin potius manibus tuis pacem requiemque precatus, Deum orabam, ut in eius caelesti regno socii aliquando et comparticipes esse possimus, quando in hoc seculo nihil amplius commercii inter nos futurum sperarem. Nunc autem, cum te superesse salvum et incolumem dudum intellexerim, volui meis scriptis silentium istud tuum tam diuturnum tamque veternosum interpellare, simul et mei memoriam, si forte tibi exciderim, apud te refricare. Subest et alia in praesentia mihi ad te scribendi causa. Ea est istiusmodi. ⌊Puer⌋, quem mihi dederas educandum, iam ad id aetatis pervenit, quo sicuti a magnis et in sapentia precellentibus viris consultum praeceptumque video, constituere quisque debet, quam vivendi viam sit ingressurus. Vocatus igitur a me et iussus uti super ea re deliberaret, respondit, velle se libenter in patriam regredi atque ibi, quod reliquum esset vitae, Deo disponente
UUB, H. 154, f. 30v
transigere, nisi dubitaret, an tu viveres. In quo rerum speumque suarum summa esset collocata dumque hic tamquam ad scopulum haeremus, ecce veluti θεός ἀπὸ μηχανῆς vir nobilis ⌊regis⌋ vestri apud ⌊caesarem⌋ legatus e vicino ⌊Belgarum⌋ litore, ⌊regis⌋ ⌊regni⌋que nostri videndi gratia in hanc insulam traicit. Is super te rogatus, laetum responsum dedit te vivere valereque. Quo nuntio ⌊iuvenis⌋ incredibiliter est accensus, ut ⌊patriam suam⌋ reviseret. Nec ego ⌊eius⌋ tam pio tamque naturali desiderio diutius quivi obsistere. Legatum itaque rogavi, uti ⌊iuvene⌋m in comitatum suum admiterret <eiusque transmittendi curam in se susciperet> accepto a me viatico. Sed cum ille varias causas allegaret, quo minus id possit facere, quod proximum erat, transegi cum mercatore quodam de eo per ⌊mare⌋ ⌊Dantiscum⌋ usque transportando. Quod superest, te obsecro obtestorque per nostram intemeratam amicitiam, ut ⌊iuvenem⌋ istum animo non minus benevolo nunc a <me> recipias, quam ego eum puerum olim ab te accepi. Utque sicuti a me hactenus causa et amore tui, neutiquam illiberaliter neque indiligenter est educatus. Ita tu deinceps vel ⌊eius⌋ vel etiam mea causa des operam, ut honesto alicui <vitae> instituto per te applicetur. Invenies ⌊eum⌋ ad quidvis satis aptum et idoneum, linguam tenet nostratem tanquam hic fuisset natus. Nec Latinae linguae est ignarus, in qua elegantissimos quosque auctores et iuris civilis rudimenta sub optimis, quos habere potui, preceptoribus effeci, ut degustaret. Praeterea, quo absolutior evaderet, ⌊Lutetiam eum Parisiorum⌋ tamquam ⌊Athenas⌋ alteras expoliendum misi, ut et eius gentis mores, linguam, litteras perceptas haberet. Postremo
UUB, H. 154, f. 31r
paucis ut finiam, de ⌊eo⌋ bene instituendo non minus, mehercule solicitus atque profusus fui, quam si fratris mei germani filius fuisset. Tu cura, ut valeas et mei saepe sis memor, sicut et ego sum tui.