Etsi multae magnaeque causae sint, mi optime et doctissime Dantisce, cur ego ad te scribere frequenter debeam, et hoc genere officii, si quid id est, utcumque me virtu text damaged⌈[virtu]virtu text damaged⌉tum et meritorum tuorum ac iucundissimae consuetudinis nostrae memorem exhiberem text damaged⌈[m]m text damaged⌉, sive etiam quod ⌊Augusta⌋ discedens hoc me facturum tibi ultro sum pollicitus, tamen text damaged⌈[men]men text damaged⌉ cur hoc tempore potissimum scribam ad te, in causa est, quod instituto et voluntati text damaged⌈[ti]ti text damaged⌉ meae egregia commoditas et occasio sese mihi dedit, cum optimus et moderatissimus vir ⌊Ioannes Levicius⌋ noster ⌊hinc⌋ ad te proficisceretur. ⌊Cuius⌋ ego consuetudine ⌊Venetiis⌋ nuper et nunc ⌊Patavii⌋ paucis quidem diebus usus sum, neque enim superinscribed⌈enimenim superinscribed⌉ licuit pluribus, sed eum virum sane bonum, eruditum et sincerum tuique in primis amantem et per text damaged⌈[r]r text damaged⌉studiosum cognovi. ⌊Huic⌋ si meas ad te non dedissem, rem me et amicitia nostra text damaged⌈[ostra]ostra text damaged⌉, etsi tuis magis quam ullis meis meritis conciliata, indignam me commissurum existima text damaged⌈[a]a text damaged⌉vi. Accidebat hoc etiam, quod faceret, ut eo insuper libentius cum ⌊Levicio⌋ ad te text damaged⌈[te]te text damaged⌉ scriberem, quod eo onere levabar, ut quae de rebus hic novis per litteras meas tibi significanda deque me ipso fortassis aliqua, ea tu ex homine fide dignissimo et industrio coram esses auditurus.
Ceterum, quae de condicione mea et successu rerum, quae tibi utique curae esse et pro humanitate tua et benevolentia erga me scire te velle mihi persuadeo, scribere nunc breviter possum, haec sunt. Tandem, mi honorande Dantisce, saxum illud, quod iam diu atque anxie veluti Sysiphus alter volvo, ah, tandem utcumque constitit, ut ⌊Italiam⌋ optatam et intermissa virtutis et litterarum studia revisere mihi licuerit. Itaque quasi a longo veterno expergefactus et ipse ad me rediisse et ingenium text damaged⌈[m]m text damaged⌉, vigor, alacritas et libertas illa mea pristina mihi plane restituta videntur, ac sentio, Dantisce, quantis gaudiis et voluptatibus eos perfundi et beari necesse est, qui re vehementer et superinscribed⌈etet superinscribed⌉ ex animo desiderata potiuntur. Non, me text damaged⌈[e]e text damaged⌉ Hercule, ut quidam sinistri et malevoli homines interpretati sunt, propterea ut voluptatibus et beluinis deliciis me dedam, sed ita sim felix, omnia mihi ex sententia eveniant contingantque. Virtutis et litterarum amor et causa ea studia, si illi voluptatem et delicias vocant, recte et mecum, et Iove aequo iudicant. Quid enim illis iucundius, quoid suavius, quid text damaged⌈[id]id text damaged⌉ beatius hic ego me quemvis Epicurum superare fatebor libentissime. Absit text damaged⌈[t]t text damaged⌉ dicto invidia et arrogantia, atque utinam ea gaudia diuturna mihi essent text damaged⌈[ent]ent text damaged⌉, et quam solida, quam optarem.
Sed multum vereor, mi humanissime Dantisc, profectus enim sum in ⌊Italiam⌋, ut te scire arbitror, studio et cupiditate summa spe etiam aliqua facultate sane exigua et paene nulla. Quippe sumptum privato, quanto summo conatu corradere et extorquere vix potui, nulla text damaged⌈[a]a text damaged⌉ AAWO, AB, D.6, f. 129v hactenus externa ope aut subsidio vel adiutus, vel sublevatus superinscribed in place of crossed-out adiutus⌈adiutus sublevatus sublevatus superinscribed in place of crossed-out adiutus⌉. Multa enim me praeter meam et omnium exspectationem et spem omnino fefellerunt.
cf. Verg. A. 11.312-313 nec quemquam incuso: potuit quae plurima virtus / esse, fuit ⌊Nec me ipsum incuso - potuit, quae plurima virtus esse, fuitcf. Verg. A. 11.312-313 nec quemquam incuso: potuit quae plurima virtus / esse, fuit ⌋. Omnia corradens, aere alieno dissoluto octoginta ex ⌊Augusta⌋ aureolos mecum extuli. Ex iis hactenus in viaticum et sumptus, et libros, vestesque et res studiis ac usui necessarias XL amplius hactenus impensi residua pecuniola. Quam diu cum famulo, quo commode et honeste carere non possum, vivere hic queam, in ea praesertim annonae etiam caritate, quae tam gravis est, quam ⌊Levicius⌋ tibi dicet, ipse optime intelligis, mi experientissime Dantisce.
Equidem in angustum meae cogantur copiae. Post Deum Optimum Maximum summa et praecipua mihi spes est in optimi et sanctissimi principis, et erga me paterna pietate spectanti ⌊episcopi Olomucensis⌋ beneficentiam et liberalitatem. Is pro amore et bonitate sua summa ab omnibus neglectum et desertum numquam me ipse neque neglexit, neque deseruit. Secundum hunc multo maximam fiduciam concepi de Loxani et Venceslai nostri, lectissimorum hominum et praeclare de nobis meritorum, amicitia et benignitate. Quorum in aula regia benevolentia et cura de me, studiis et fortunis meis semper exstitit singularis, necessariis maxime et dubiis temporibus meis, quibus ut pro humanitate tua et auctoritate, et gratia, quibus apud eos plurimam polles, me et studia mea diligenter et de meliore nota commendes, vehementer etiam atque etiam te rogo, et ne me in proposito honestissimo et studiis pulcherrimis summa cum {cum} voluntate et animi impetu versantem deserant, ne prius quoque cum perpetua et summa iactura iterum et iterum mihi contigit, medio in studio inceptum studiorum meorum cursum interrumpere cogor.
Polliciti sunt illi ultro mihi opes et praesidium suum meque spe optima confirmarunt. Et certo mihi persuadeo eos mihi et virtuti meae non defuturos, modo id in tempore ac mature fiat. Scis enim, mi Dantisce, quam ubique sit miserum egere, et in ⌊Italia⌋ etiam periculosum. Fit enim pro ea, qua esse solet, humanitate illa natio, credo, ne inhospitalis videatur, ut multi propter aes alienum, quantumvis exiguum, publicitus hospitio excipiantur, id quod vestris aliquot hominibus, iisdem amicis meis, non multo ante tempore contigit indignissime. Qui honos ne et mihi aliquando habeatur, longe in posterum prospiciendum mihi videtur. Sum enim minime, ut scis, ambitiosus, eiusmodi praesertim honorum, verum, mi honorande amice, nunc etiam patrone, quoniam nescio, quo meo iure satis familiariter et paene impudenter amicitia tua et bonitate utor, ne an abutor dicam, hominis praesertim ea virtute et dignitate praediti, quia vero semel frontem perfricui, hoc etiam tibi iniungo negotii, quod ut suscipere non graveris, vehementer abs te contendo.
Agas cum Venceslao itemque cum Loxano nostro, ut pro me absente AAWO, AB, D.6, f. 130r praerogativam seu, ut vocant, gratiam exspectativam sacerdotii sive canonicatus Sacrosanctae Crucis ⌊Vratislaviae⌋ ab inclito ⌊rege nostro⌋ impetrent, quod illis propterea etiam factu facillimum est, quod diplomata super eiusmodi donationibus ab ipsis confici solent. Concessum est hoc idem externis et alienissimis hominibus, indignissimis etiam et sycophantis, me praeterito et neglecto hactenus, illa in patria genito. Ea utique familia eademque or ea denique⌈eademqueeademque or ea denique⌉ ingenii et virtutis praerogativa libet enim magnifice loqui et certe decet adversus ignorantes, quid quaque in re verum rectumque sit. Scis enim neglectae contemptaeque virtutis stimulos et impetus acerrimos et molestissimos solere existere.
Et tamen sunt et inveniuntur, si diis placet, qui me conqueri, qui dolere vetent, et aegre ferant, eo, dii boni, miseriarum recidimus, ut pulsatis rogandum sit et pugnis cesis adorandum.
cf. Tib. 3.2.5-6 ⌊Non ego firmus in hoc, non haec patientia nostro ingenio frangit fortia corda dolorcf. Tib. 3.2.5-6 ⌋, sane videre licet, et nimium licet, ac nunc quidem, si umquam antea, quas turbas, quas tempestates, quam miseros tumultus haec perversitas et indignitas neglectae contemptaeque virtutis ediderit. Et vereor, ne sit editurus text damaged⌈[us]us text damaged⌉, nisi resipuerimus, et Deus nos propitius respexerit, ne aliquid de improviso existat, ut ludum ac iocum dicas fuisse priora illa, prae ut illius rabies, quae sit designatura.
Me vero nulla cuiusquam iniuria et terror ab instituto pulcherrimo et rectissimo sensu dimovebit meaque virtute me involvam probamque pauperiem sine dote quaeram,
cf. Hor. Carm. 2.16.13-14 vivitur parvo bene, cui paternum / splendet in mensa tenui salinum ⌊modo liceat mihi paupere cul[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ vivere et modo splendeat in mensa tenui salinumcf. Hor. Carm. 2.16.13-14 vivitur parvo bene, cui paternum / splendet in mensa tenui salinum ⌋
, ut inquit ⌊poeta⌋ sane bonus. Parvo bene vivetur. Id vero nescio, quo meo fato et infelicitate mihi non contigit. Itaque aliena ope egeo et obnoxius esse cogor. Praeclare tamen paper damaged⌈[en]en paper damaged⌉ mecum agi puto, quod optimis et honestissimis ac ad virtutem natis hominibus, quod amicis, inter quos eximiam spem concepi, et te, mi humanissime Dantisce, Logum tuum tua liberalitate in studiis suis aliquando usurum, cum praesertim voluntati tuae, de qua certo mihi persuasum est, etiam faculta[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉s non sit omnino defutura. Es enim nuper a sapientissimo et aequissimo ⌊rege⌋ tuo dignitate et opibus non contemnendis, quamquam virtus illa tua eximia multo mereatur ampliora, nonnihil auctus et ornatus.
Haec ego, mi honorande antistes, bonitate et humanitate illa tua ac facilitate singulari fretus et excitatus liberius fortassis, prolixius certe et satis verbose ad te scripsi, eo etiam magis, quod cum ⌊Levicius⌋ aliquot dies ⌊Patavii⌋ substi paper damaged⌈[sti]sti paper damaged⌉sset, plusculum otii nactus eram. Ignosces igitur pro virtutibus tuis mihi, qui paper damaged⌈[qui]qui paper damaged⌉bus me commovisti, hoc tum me consecutum existimabo. Cum mihi vel tribus paper damaged⌈[bus]bus paper damaged⌉ saltem verbis responderis et, quid profeceris in causa mea apud Venceslaum paper damaged⌈[laum]laum paper damaged⌉ AAWO, AB, D.6, f. 130v et Loxanum profeceris.
⌊Lazarus⌋ meus, idemque tuus, ⌊Patavium⌋ ad professionem Graecarum et Latinarum litterarum conductus ille quidem dicitur, sed nondum huc accessit, ⌊Bononiae⌋ est et circa finem huius mensis huc dicitur venturus. Litteras tuas in commendationem meam peramice et luculenter scriptas ex Venetiis ad text damaged⌈[d]d text damaged⌉ ⌊eum⌋ perferendas curavi.
⌊Cornelio⌋ nostro iuveni ingenii et virtutis laudibus [...] tex damaged⌈[...][...] tex damaged⌉natissimo et promptissimo ⌊Achati⌋ et Patroclo tuo, amico meo lectissimo salu text damaged⌈[lu]lu text damaged⌉tem, cui me commendari percupio. Non piguisset me etiam ad ipsum scribere, nisi ad te quae scribo, ad illum scripta fere existimarem. Solent enim pro summa vestra coniunctione et lege necessitudinis omnia inter nos esse communia.
Salvere etiam iubeo eximium virum ⌊P(hilippum) Melanchtonem⌋ litterarum et notitiae nuper inter nos conflatae causa.
Tu vero mihi hoc quoque ignosces, mi Praesul, neque arrogantiae aut superbiae meae ascribes, quod reverentias, paternitates, amplitudines et hoc genus fumosarum adulationum litteris non immiscuerim, memini enim me ad te, hoc est Dantiscum, virum doctum et prudentissimum scribere, qui haec non tam affectare, quam ridere et contemnere soleat. Et simul video veteres illos ab huiusmodi ms. o(!)
⌈ii ms. o(!)
⌉ deliciis vel ineptiis potius procul refugisse. Si tamen iis delectaris, quid negotii est deinceps ascribere.
Bene vale, Logi tui memor, quem pergas, ut facis, amare.