List #1247
Jan DRZEWICKI do Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1534-12-15
odebrano [1535]-01-05 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater, Domine, domine gratiosissime.
Servitia mea Reverendissimae Dominationi Vestrae praesentibus offero.
Gratissimae mihi erant litterae Vestrae Reverendissimae Dominationis, ea etiam, quae nuntius attulerat, iucundissimae stain⌈[ae]ae stain⌉ mihi erant, narrabant enim Reverendissimam Dominationem Vestram sanam et incolumem esse et bonis omnibus affatim abundare, quibus utinam diutissime fruatur Vestra Reverendissima Paternitas, ex animo eidem faveo.
Quod spectat, Reverendissime Domine, ad negotium, quod aemuli laudum et gloriae Reverendissimae Dominationis Vestrae fecerunt, non dubito, quin hoc cessit magnum in ipsius commodum perpetuamque gloriam. Illi enim suis rebus decepti, se ipsos frustraverunt et Reverendissimae Dominationis Vestrae merita erga
Isti etiam fortassis, nam nihil comperti habeo, et ad reverendissimum
Ego Reverendissimae Dominationi Vestrae tantum debeo, ut si me ipsum eidem impenderem, ei non possem satisfacere. Tanta sunt eius in me summae benevolentiae signa, quod si aliquando Deo propitio me his curis explicabo hidden by binding⌈[icabo]icabo hidden by binding⌉, Reverendissimae Dominationi Vestrae servitiis meis serviam, licet prout fassus sum hidden by binding⌈[um]um hidden by binding⌉, nunquam tantum efficere potero, ut ei satis facere possem. Me et servitia mea Reverendissimae Paternitati Vestrae commendo.
Ex
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus servus