List #1006
Johan WEZE do Ioannes DANTISCUSVienna, 1533-09-11
odebrano [1533]-10-12 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino
Reverendissime in Christo pater et domine observandissime.
Post servitiorum meorum commendationem.
Salutem.
Ex litteris domini Ioannis Campensis, in castro Heilsberg absque data scriptis, intellexi Reverendissimam Dominationem Vestram satis recte in sua dioecesi valuisse, quod intellexisse mihi suavissimum fuit. Accepi etiam cf.
Die XVII mensis Maii proxime praeteriti incidi hic Viennae in gravissimam infirmitatem, a qua vix hodie liberatus sum. Fuit periculosissima taliter, ut nemo ex medicis me superstitem fore iudicaret. Valeo utcumque, sed non, ut soleo.
Intelleximus Reverendissimam Paternitatem Vestram ex incendio maximum damnum perpessum esse, ex qua re omnes, quotquot audio, boni, ex animo dolent. Nemo certe est in hac aula, qui non optime favet et precetur Reverendissimae Vestrae Dominationi. Quod ego eidem plurimum faveo, ex debito est, non enim ero immemor umquam, quot beneficiis ubique me affecerit. Nacta aliqua digna occasione me talem exhibiturum polliceor, ut ex voluntate mea cognoscat in ingratum hominem ea non contulisse, hucusque et facultas et occasio defuerunt.
Dominus
Hic est constantissima fama
Papa X-ma huius cum triremibus solvit a curia Romana et vadit BCz, 243, p. 330 Nitium in provincia Provintiae, ubi Christianissimus Francorum rex illum exspectat cum oratore regis Angliae, duce de Suffock et misit sanctitati suae obviam ducem Albaniae cum tribus triremibus. Dicitur, quod papa vadit animo et causa componendi firmam pacem in ter universa Christianitate. Rogandus est Deus, ut huic proposito inhaereant omnes. Multi sunt, qui Thomae fidem sequuntur. Optima tamen a talibus, videlicet sanctissimo et Christianissimo, sunt exspectanda. Gotscalcus noster est in Hispaniis et optime valet. Alia non occurrunt digniora. Ego hic maneo iussu caesaris hucusque. Post reditum domini Cornelii spero me ad maiestatem suam rediturum, ubi si aliquando possim Vestrae Reverendissimae Paternitati servitium aliquod gratum impendere, praecipiat suo Lundensi tamquam filio, me tamquam talem semper et oboedientissimum et paratissimum inveniat Paternitas Vestra Reverendissima, cui me ex integerrimo pectore commendo quamque diu et feliciter vivere exopto.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Paternitatis servitor uti filius oboediens