Litteras Dominationis Vestrae cum aliis inclusis et apertis ex ⌊Hispania⌋ uti ad me a Dominatione Vestra primas, ita gratiores et gratiori paper damaged⌈[i]i paper damaged⌉ animo accepi et perlegi. Neque mihi displicuit, quod Dominatio Vestra mecum iocatur.
cf. Vulg. Cor1 12:11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. ⌊Cum eram parvulus, loquebar paper damaged⌈[ar]ar paper damaged⌉ et faciebam ut parvulus, quod iam per aetatem et professionem est prohibitum.cf. Vulg. Cor1 12:11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. ⌋
Quod autem in ⌊Hispania⌋ mihi sint amici et amicitiae signa, mirari Dominatio Vestra non debet, scio et illa homini Italo in ⌊Polonia⌋ etiam non deesse. Si cui canis datur, illius est, cui datus est, quid si detur homo, non ingratior esse debet, opinio confirmat omnia, qua etiam et orbis regitur etc.
Quod mihi Dominatio Vestra ⌊⌋ de ⌊canonicis Varmiensibus⌋, sic esse ad me etiam delatum ms. dalatum(!)
⌈delatumdelatum ms. dalatum(!)
⌉ est. Factura mihi est Dominatio Vestra rem gratissimam, si id ipsum ad notitiam reverendissimi domini nostri communis, ⌊episcopi Cracoviensis⌋, perduxerit et apud illum negotium hoc in rem meam procuraverit. Sat sapienti. Desidero non parum Dominationem Vestram ex ⌊Ploczko⌋ hic apud me videre. Videret quaedam hic non visa prius meque suo adventu non vulgariter on the margin⌈non vulgariternon vulgariter on the margin⌉ exhilararet, quae ut cum tempore maturet, fraterne rogo et obsecro et Dominationem Vestram quam diutissime bene valere opto.