Accepi ⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae per dominum ⌊Cristophorum Beyer⌋ mihi redditas, quibus me ad declarationem et ⌊dominorum⌋, quae per eos ⌊Petercoviae⌋ etc. sunt gesta et quam ob rem retrogressi sunt, narrationem remittit. Cuncta intellexi ex eis. Faxit nunc on the margin⌈nuncnunc on the margin⌉ Deus, ut bene coepta felici claudantur exitu.
Praeterea exposuerunt mihi praefati ⌊domini⌋ Vestram Reverendissimam Dominationem operae pretium censuisse et ipsi hoc ipsum ita futurum proficuum putant, quo et Vestra Reverendissima Dominatio, et ego unico contextu litteris utrimque sigillis nostris roboratis ad ⌊maiestatem regiam⌋ scriberemus, post ipsosque illas dies decem vel circiter destinaremus, quibus negotia dominorum iterum atque iterum regiae maiestati illis commissa, commendaremus. Quod nobis placuit, igitur congessimus his inclusum exemplum. Poterit addere et minuere Vestra Reverendissima Dominatio omniaque melius explanare suo arbitratu. Mittimus proinde sigillum nostrum per praesentem nuntium, si censuerit, ut istic sigillentur et ab istinc ad ⌊regem⌋ destinentur aut ut illae hoc loco a me extrudantur. Non pigebit me subire onera, labores et impensas facere, modo cum hoc nuntio significet mihi mentem suam.
Hic a ⌊Lutheranis⌋ et alibi in vicinio fermeque per universam ⌊Germaniam⌋ propalatum est caesarianos urbem ⌊Romam⌋ ac castellum sancti Angeli absente ⌊pontifice⌋ intercepisse. Si quid Vestra Reverendissima Dominatio de hoc certi habeat seu audiverit, impertiri mihi dignetur, quo animus meus, inter spem et metum suspensus, iucundo exhilaretur nuntio, quod fortunet Deus.
Cui Vestram Reverendissimam Dominationem sanam et incolumem ad votaque felicia fruenda diligenter commendo.