Die 1534-01-29⌊XXVIIII Ianuarii1534-01-29⌋ redditae mihi sunt ⌊⌋, datae in ⌊castro Lubaviensi⌋ absque annotatione diei. Existimo illas esse de data 1534-01-10⌊X Ianuarii1534-01-10⌋[2], cum eiusdem datae sunt dominorum ⌊Ioannis Reineck⌋ et ⌊Ioanni Campensis⌋ litterae. Quibus ob diversas occupationes brevibus respondeo.
Primo, iuxta desiderium Vestrae Reverendissimae Dominationis et domini doctoris ⌊Reineck⌋, locutus sum ⌊regiae maiestati⌋ et illius negotium, quantum potui, commendavi, presente ⌊domino de Rogendorff⌋, ⌊regiae maiestatis⌋ maiore oeconomo, et illius maiestatem satis affectam intelleximus, ut satisfiat ⌊domino doctori⌋. Iussit tamen, ut supplicationem porrigerem consiliariis camerae, quod statim feci, quam bis deperditam affirmarunt. Ego hodie tertiam dedi nec a sollicitationibus desistam, donec rem ad vota expedivero, tum statim Vestrae Reverendissimae Paternitati scribam.
Litteras eiusdem Paternitatis Vestrae ad dominum ⌊Cornelium⌋, collegam et confratrem meum, penes me retinui usque ad illius reditum, tum statim dedi. Hic nunc satis prolixe scribit de omnibus, itaque ego brevior sum.
Misi etiam litteras eiusdem ad ⌊Hispanias⌋, et dominus ⌊Gotscalcus Catus alias Saxen Karll⌋ respondit mihi per suas, recepisse eas et preservare ad adventum domini ⌊Ulrici Ehinger⌋, qui in ⌊Hispaniis⌋ erat, nondum tamen venerat in aula ⌊caesareae Maiestatis⌋ in ⌊Montisoni⌋, scripsit tamen eum venturum in ⌊Tolleto⌋, ubi statim velit ipsum ⌊Ehinger⌋ personaliter adire atque illum adhortari, ut statim Vestrae Reverendissimae Paternitati respondeat, et ad me illud responsum per postas remittere promisit.
Dominus ⌊Cornelius⌋ cras hinc abit denuo ⌊Constantinopolim⌋. Ego hic interim moror. Si quid occurrat, in quo Vestrae Reverendissimae Paternitati servitium impendere possim, iubeat saltem suo Lundensi, eundem hominem cordatum et oboedientem reperiet paper damaged⌈[et]et paper damaged⌉ Vestra Reverendissima Dominatio, quam diu et feliciter vivere exopto. Cui{i} me ex toto bono corde affectuosissime commendo.