UUB, H. 154, f. 131r
Venio nunc, Reverendissime Praesul, a ⌊reverendissimo domino Cracoviensi⌋, qui me in prandio iussit assidere lateri suo atque iterum mecum egit, ut maneam aut saltem aliquando revertar; addebat doctores theologos cupere a me discere Hebraice. Respondi hoc tempore non posse manere, sed rediturum fortasse aliquando, aut si ipse non rediero, daturum operam, ut non minus absens on the margin⌈absensabsens on the margin⌉ iuvem hic studium litterarum Hebraicarum, quam si praesens adessem. Commendavi obiter quendam illi ⌊Iudaeum⌋ factum Christianum, qui Polonice novit et Germanice bene, Latine minus bene, sed quia iuvenis est, quod nondum didicit, discere poterit adhuc. Habet hic ⌊Iudaeus⌋, sive nunc Christianus, grammatice(n)⌈grammatice(n)grammatice(n)⌉ a me ante annos aliquot imperfecte editam, sic tamen, ut quod deest, nunc addere possim; hanc obtulit valde laudat, et obtuli{t} meam operam et librum, ut imprimatur. Hoc valde fuit gratum dominationi illius reverendissimae, manebo enim hic fortasse dies adhuc aliquot, exspectaturus, donec hinc proficiscatur ⌊Carolus Kotzer⌋ ⌊Viennam⌋, ut una cum illo proficiscar. “Cum ergo,” inquit reverendissima illius paternitas, “ita superinscribed⌈itaita superinscribed⌉ est animus, habeo tibi equum et, qui Venetias usque portare poterit te et quae alia tibi necessaria erunt, parata sunt apud me.” Quaerebat tamen, si vestem haberem ad equitandum aptam ms. aptum(!)
⌈aptamaptam ms. aptum(!)
⌉; respondi me habere dono Reverendissimae Dominationis Vestrae. Ubi reliquisset me ⌊dominus reverendissimus⌋, accessit ad me dominus ⌊Albertus Kiewski⌋ canonicus Varmiensis, in itinere hospes meus humanissimus, nam illi me commendaverat reverendissimus dominus ⌊Petrocoviae⌋. Hic questus est nonnihil de austeritate Dominationis Vestrae et nescio quibus simultatibus, nimis acriter susceptis cum cognatis et amicis illius, praeterea quod et Dominatio Vestra, nescio quare superinscribed⌈quarequare superinscribed⌉, sit alienata ab eo, primum in negatione tituli canonicatus Culmezeensis, quem Dominatio Vestra dedit ⌊domino Caspari⌋, deinde quod numquam vel leviter salutet illum Dominatio Vestra, cum sit interim confrater, ut vocant, in canonicatu Varmiensi, vellem profecto Dominationem Vestram saluti suae et valetudini consulere, cui saepe dixi nihil esse magis contrarium in Dominatione Vestra, quam on the margin⌈quamquam on the margin⌉ melancholi{gi}a et animi commotio. Audivi idem ab aliis, Dominationi Vestrae ex animo amicissimis. Dominatio Vestra intelligit, quid velim, quare opto, ut quam diutissime prospere cum suis omnibus valeat.