⌊⌋ mihi per ⌊hunc nuntium⌋ spectabiles ⌊domini magistratus Gedanensis⌋ dolenter ob
APG, 300, 53, 268, p. 212
moram, quae hinc incidit, ferentes,
quod illustrissimus dominus ⌊dux in Prussia⌋ etc. litteras serenissimae ⌊maiestatis regiae iunioris⌋ in commendationem ⌊duorum dominorum praeconsulum⌋ scriptas non eadem traiectione per ⌊eundem nuntium⌋, qui eas accepit, ad serenissimam ⌊regiam maiestatem seniorem⌋ dederit. Quas igitur paulo ante sibi redditas modo per hunc ⌊veredarium⌋ mittunt meque impense rogarunt, ut cum illis ⌊⌋ ad serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋, et ad Reverendissimam Dominationem Vestram iungerem, quod quidem feci non gravate, ut is, qui iam tandem libenter huius causae felicem viderem exitum. Quapropter studiosissime oro, apud serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋ velit operam suam interponere, ut ⌊dominis citatis⌋ ante tempus ⌊comitiorum regni⌋ locus et dies, quantum fieri potest, largior statuatur, quem in tanta viarum intercapedine absque magna molestia consequi valeant. ⌊Illisque⌋ postquam advenerint (ut ⌊⌋, quas ferent, uberius sunt petiturae) pro mutuo inter nos amore et benevolentia, cuius sum erga Dominationem Vestram Reverendissimam observantissimus, se facilem et benignum patronum exhibere eosque apud se gratiosos favorabiliter tractare velit. Quemadmodum mihi de Dominatione Vestra Reverendissima persuadeo certissime. Cui me una cum ⌊illis⌋ summopere commendo atque omnia precor faustissima.