Meminimus Vestram Reverendissimam Dominationem nobis scripsisse, quod una cum magnifico domino ⌊Mariemburgensi palatino⌋ commissum a sacra ⌊maiestate regia⌋ habeat, ut ⌊Gdanum⌋ accedat, et statum sanctae religionis, qui modo illic habetur, cognoscat et emendet. Libenter itaque sciremus, quid Vestra Reverendissima Dominatio ea in re fecerit. Defertur enim ad nos, quod quidam cives nituntur suae haeresis consilio inducere modum sub utraque specie communicandi et ceteros prohibitos errores in perniciem ecclesiae et religioni excitandi. Quapropter Vestra Reverendissima Dominatio dignetur bona ratione elidere istas eorum pravas intentiones, de facili enim qui sint, ex fructibus eorum eos cognoscet. Metuendum enim est, si dudum dissimulabitur, ne deteriora prioribus emergant et praesertim sacra ⌊maiestate regia⌋ hisce temporibus aliis negotiis, ut ipsa non ignorat, distracta et occupata existente. Habebit Vestra Reverendissima Dominatio a domino Deo praemium et laude non infima dignabitur.
Ex nundinis vero Vratislaviensibus nobis scribitur, quod ⌊imperialis maiestas⌋ omnino hoc vere ventura sit in ⌊Italiam⌋ cum exercitu non spernendo et quod iam sua maiestas habeat in ⌊Germania⌋ sedecem milia militum mercenariorum, sed nescitur, quid sua maiestas intendat. Scribitur etiam, quod principes Germaniae propter universalem concordiam in ⌊Germania⌋ restituendam sollicitent ⌊caesaream maiestatem⌋ pro concilio celebrando quodque spes habeatur caesarem istud facturum, etia paper damaged⌈[ia]ia paper damaged⌉m si ⌊sanctissimus dominus⌋ noster renueret.
Scribitur etiam, quod parlamen paper damaged⌈[amen]amen paper damaged⌉tum ⌊Galliae⌋ multos insignes viros propter haeresim Luterianam(!) damna paper damaged⌈[mna]mna paper damaged⌉verit et igni tradiderit idemque et reverendissimus ⌊dominus Leodiensis⌋ et serenissimus ⌊rex Portugaliae⌋ fecisse dicitur. Sparguntur enim ista dogmata passim per universum mundum, quae homines corrumpunt. Sacra tamen ⌊maiestas regia⌋, serenissimus dominus noster, his diebus ad omnes dignitarios et capitaneos edictum misit severum, dogmata et libros prohibendo, et iubet punire severe tali haeresi contaminatos atque a studiis haereticorum revocat adulescentes sub poena perpetui exilii. Et iam aliquot redierunt ex ⌊Vitemberga⌋.
BCz, 249, p. 168
Scribitur etiam nobis, quod quidam adulescens doctus, Anani text damaged⌈[i]i text damaged⌉anus appellatus, natione Gallus, cum ⌊Melanctone⌋ ab ⌊lanthgrabio Hessiae⌋ veniens, ⌊Lipsiae⌋ vita functus est. Cui cum negata sit sepultura ⌊Lipsiae⌋ propter haeresim, a Luteranis in ⌊Vitembergam⌋ solemniter ductus est et illic magna pompa sepultus, quem ⌊Melancton⌋ funebri oratione deplorans Polonum apostolum appellavit, nam ipse adulescens, quia domino ⌊Lasky⌋ servivit, pro Polono in studio Vitembergensi habitus est, inquiens ⌊regnum Poloniae⌋ ex morte eius recepisse irrecuperabilem iacturam. Ipsum enim superinscribed⌈enimenim superinscribed⌉ asserens ad id fuisse doctum, ut Polonos sua doctrina in viam salutis restitueret et ab errore evelleret.
Intelleximus istic vobis a sacra ⌊maiestate regia⌋ in ⌊Marienborga⌋ conventum esse indictum, quare autem sit indictus nunc, rationem nobiscum exquirimus. Vestra tamen Reverendissima Dominatio nobis scribere non dedignetur rationem eius conventus.
Residentes hic circa hanc sanctam ecclesiam in loco avio, pauca scire possumus, quae in mundo aguntur, igitur nobis pergratum erit, quando nobis saepius scribet. Et feliciter valeat nosque fraterne diligat.