Diem, quem Reverendissima Dominatio Vestra eundi in ⌊Gdanum⌋ insinuavit pro 1535-04-18⌊Dominica Iubilate1535-04-18⌋, rogo ne aegre ferat, quod in 1535-04-19⌊secundam feriam1535-04-19⌋ prorogetur. Sunt enim domino ⌊Ioanni a Werdun⌋ etc. et mihi iudiciariae ms. i(!)
⌈aeae ms. i(!)
⌉ actiones in causa abbatis Landensis cum ⌊Ioanni Locka⌋, quibus anno praeterito, cum in loco dissensionis fueramus, praefiximus terminum pro 1535-04-14⌊quarta feria sancti Tiburtii1535-04-14⌋ proxime futura in loco comparendi, vix potero in ⌊Mevam⌋ revenire nisi 1535-04-16⌊sexta feria1535-04-16⌋ ad vesperam.
Navem domini ⌊Ioannis a Werdun⌋ etc. mutuo habebimus. Transmitto cum hoc nuntio burgrabio in ⌊Nove⌋ litteras, quo navem accommodet et piscatoribus, qui curam eius navis et instrumentorum gerunt, mandet, ut applicent, quo Paternitas Vestra iusserit: vel ad ⌊Antiquum Castrum⌋, vel ⌊Culmen⌋. Exspectabo ergo adventum Reverendissimae Paternitatis Vestrae in ⌊Meva⌋. Quam rogo, illic declinare dignetur in arcem regiam. Ibimus nave mutuo ita, ut 1535-04-19⌊secunda feria1535-04-19⌋ post 1535-04-18⌊Iubilate1535-04-18⌋ ad vesperum ⌊Gdanum⌋ appellere possimus. Scribo ⌊consulatui Gdanensi⌋ adventum nostrum, quo domi se contineant per id temporis et praesto sint.
De caesarea maiestate scribitur magnam classem properare multosque assumere milites, quorsum autem tendat, variae opiniones sunt. De ⌊Thurco⌋ profligato per Sophi Persarum et Imbram Barscha interfecto continuatur fama. Item ⌊Lubicenses⌋ practicant, quo ⌊caesareae maiestatis⌋ subditos ab electo Daniae rege duce Holtstensi possent avertere. Alia non occurrunt. Cum his me servitiaque mea Reverendissimae Paternitati Vestrae commendata esse cupio. Quam Deus felicissime prosperet.