List #1327
Sigismund I Jagiellon do Ioannes DANTISCUSVilnius, 1535-07-06
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BNW, BOZ, 2053, TG 19, No. 2270, f. 34r
Pergratum nobis fecit Vestra Paternitas, quod nos subinde non solum gravibus de superinscribed⌈dede superinscribed⌉ rebus, et ad rationes regni nostri pertinentibus, verum etiam de his, quae minoris momenti, sed auditu tamen ac lectu iucunda sunt, certiores facit. Quod quanto crebrius fecerit, tanto id nobis erit acceptius.
Obtrectatorum delationes non est, quod Paternitas Vestra magni faciat, quando ne apud nos quidem multum loci habent. Probe enim longo rerum usu didicimus, quibus, quatenusque aures et animum praebere debeamus, maxime si de eo dicatur, cuius nos fidem integritatemque et studium erga nos perspectum habemus. Quam persuasionem s de Vestra Paternitate semel acceptam non temere evelli nobis patiemur. Itaque bono sit animo Vestra Paternitas et qualem se hactenus erga nos et semper praestitit, deinceps quoque praestet. Illud S(trenuitatem) or S(inceritatem)⌈S(trenuitatem)S(trenuitatem) or S(inceritatem)⌉ Tuam
clam esse nolumus, nos hisce diebus redire in