Ex ⌊Luneburgo⌋ misi ⌊⌋ meas ad te, quibus abunde orig. habunde⌈abundeabunde orig. habunde⌉ perscripsi omnia, quae ibi transacta fuere. Sarcinulam autem earum litterarum commisi domino ⌊Nicolao Bromse⌋ equiti etc. et burgimagistro Lubicensi non adeo dudum restituto in dignitatem, quare non dubito, quin ad te fuerit perlata. Ab eo tempore fuimus ⌊Monasterii⌋ ⌊Westphaliae⌋, ubi conspeximus munitiones ab ⌊anababtistis⌋ erectas, magno sane ingenio et labore incredibili. Vidimus etiam corbem ferreum, unum ex illis, in quibus inserentur tres factionis illius ⌊antesignani⌋ ita pensuri ad perpetuam rei memoriam et terrorem facinorosorum. Nobis praeterhaec sermo fuit cum Bernardis ⌊Knyperduninck⌋ et ⌊Kreftingk⌋, quorum alter proconsul, alter parochus fuerat, insigni uterque audacia et deplorato ingenio. Ad ⌊hos⌋ in vinculis profecti, conati sumus ab haeresi orig. heresi⌈haeresihaeresi orig. heresi⌉ illa revocare, sed frustra cessere omnia, induruerunt, brevi ob id una cum ⌊rege⌋ in caveis exponendi. Aliud nihil scriptu dignum nobis in reditu accidit.
Cum orig. Quum⌈CumCum orig. Quum⌉ ⌊Andtverpiam⌋ venissemus, de te multus sermo fuit apud ⌊Veyt Herle⌋ et alios, an viveres, propterea quod nullus advenisset, qui certum aliquid nuntiasset orig. nunciasset⌈nuntiassetnuntiasset orig. nunciasset⌉, revocavimusque in morem veterem consuetudinem, quae nobis tecum aliquando fuit communis.
Ceterum, cum orig. quum⌈cumcum orig. quum⌉ mihi ⌊Brugas⌋ esset proficiscendum ob domestica negotia, relictus est ibi dominus ⌊Godtscalcus⌋, quem ab eo tempore non vidi, nondum enim venit in aulam, ubi iam ego subsistere hanc hiemem orig. hyemem⌈hiememhiemem orig. hyemem⌉ decrevi, et ob id ad te non scribit, reor tamen ⌊illum⌋ hodie hic futurum. Omnes Deo gratia recte valemus. ⌊Marcus Laurinus⌋ decanus, ⌊uxor⌋ et ⌊filius⌋ egregie corpulentus et tibi perquam similis, hi se tibi ex animo commendant.
Rerum novarum apud nos aliud nihil est. ⌊Dux Mediolani⌋ mortuus est Kalendis Novembribus. ⌊Relicta⌋ ⌊ipsius⌋, filia ⌊Christierni regis⌋, egregie dotata remanet, cui testamento contulit ⌊marchionatum Viglevani⌋ cum omnibus
UUB H. 154, f. 146v
appendentiis. Est ⌊is⌋ valoris decem milium ducatorum in singulos annos. Reliquit adhaec idem ille ⌊dux⌋ duodecies centena milia ducatorum in praesenti pecunia, in quam succedit illi, sicut in totum ducatum, ⌊Carolus caesar⌋. Ita illum ⌊principem⌋ Deus undique beat, ab omni enim parte veniunt illi pecuniae. In ⌊Indiis⌋ perventum est ad veras fodinas, uti scribit compater tuus ⌊Ehinger⌋. Mira de illis feruntur, quae melius ex mercatoribus intelliges.
Idem ⌊Carolus caesar⌋ diu fuit ⌊Panormi⌋ in ⌊Sicilia⌋, quo in regno, praeter quattuor exactiones ordinarias easque non exiguas, dono sunt illi data ducenta quinquaginta milia ducatorum. Quid ⌊Neapolitanum regnum⌋ conferet, adhuc in dubio est, nondum enim intelligere potuimus ⌊illum⌋ appulisse ⌊Neapolim⌋, in ⌊Calabriam⌋ autem ex ⌊Messana⌋ ⌊Siciliae⌋ traiecisse certi sumus.
Fuit hic his diebus ⌊Petrus Paulus Vergerius⌋, qui nuntium orig. nuncium⌈nuntiumnuntium orig. nuncium⌉ agit pontificium apud ⌊Rhomanorum, Hungariae etc. regem⌋, nuntians orig. nuncians⌈nuntiansnuntians orig. nuncians⌉ ⌊pontificem maximum⌋ consensisse in ⌊conc written over s⌈scc written over s⌉ilium⌋, quod celebrari debeat ⌊Mantuae⌋. Quid exinde secuturum sit, brevi sciemus, hoc est cum orig. quum⌈cumcum orig. quum⌉ ⌊caesar⌋ ⌊Neapolim⌋ advenerit. Fertur et ⌊rex Angliae⌋, qui supplicium de ⌊cardinali Roffensi⌋ et ⌊Thoma Moro⌋ sumpsit, excommunicatus et ⌊regnum⌋ ipsius subiectum banno. Quid sibi volent hae tragoediae, brevi sciemus.
Hic secura in pace versamur, quantumvis tumultuentur ⌊Dani⌋, ⌊Holsatae⌋ et ⌊Lubicenses⌋. Qui sibi metuentes ad illustrissimum ⌊ducem Fridericum⌋ palatinum respicere incipiunt et ob id brevi sunt oratores suos apud nos habituri, neque enim potest ⌊caesarea maiestas⌋ illi ⌊principi⌋ tam bene merito de ⌊Rhomano imperio⌋, et cui ⌊neptem⌋ suam credidit, in suo iure non tueri et adiuvare. Atque ut intelligas, quo in statu res sint, et tuis vicinis habita occasione referre queas, verum est, quod tractatus[1] factus fuit ab annis aliquot inter ⌊caesarem⌋ et ⌊ducem Christiernum Holsatiae⌋ de bona pace et amicitia inter ipsos et ditiones ⌊Patriarum Inferiorum⌋ tantum et ducatuum
UUB H. 154, f. 147r
⌊Slesvici⌋, ⌊Holsatiae⌋ etc., sed nulla ibi mentio ⌊regnorum Daniae⌋ neque factus est tractatus inter illum et hunc, ut regem Danorum, sed ut ducem Holsatiae. Inter easdem praeterea ⌊Patrias⌋ et ⌊regnum Daniae⌋ tractatus est, sed non cum condicione orig. conditione⌈condicionecondicione orig. conditione⌉, quod illi regno praeficeretur ⌊Christiernus dux⌋. Haec est summa rerum. ⌊Caesari⌋ liberum est ex tractatu vel hunc, vel illum pati regem esse, neque enim de rege ulla mentio.
Scio apud vos esse, qui aliter rem depraedicant orig. depredicant⌈depraedicantdepraedicant orig. depredicant⌉, neque clam nobis est, quod partes ⌊Holsatae⌋ vos pecunia, navibus et milite aluistis. Pro quibus rebus non admodum magnas gratias meremini apud palatinos, nisi non malignandi animo, sed ⌊Lubicensium⌋ ferociam compescendi id effecistis. Id quod ego reor et apud eos, qui rem sciunt, depraedico orig. depredico⌈depraedicodepraedico orig. depredico⌉, nota est enim mihi prudentia incredibilis serenissimi ⌊regis Sigismundi⌋ scioque illum non nisi invitum ad arma cogi posse neque delectari principum alendis dissidiis, et ob id excusabile est factum vestrum. Ne tamen graviora immineant, viri prudentis est in medio cursu nonnumquam
cf. Hor. Carm. 2.10.23-24 Contrahes vento nimium secundo / turgida vela; Ov. Pont. 1.8.71-72 moderatius opta / et voti, quaeso, contrahe vela tui; Sen. Ep. 19.9.8 Hic te exitus manet, nisi iam contrahes vela ⌊vela contraherecf. Hor. Carm. 2.10.23-24 Contrahes vento nimium secundo / turgida vela; Ov. Pont. 1.8.71-72 moderatius opta / et voti, quaeso, contrahe vela tui; Sen. Ep. 19.9.8 Hic te exitus manet, nisi iam contrahes vela ⌋. Serenissima ⌊regina Maria⌋ obtulit se mediatricem et sequestram ad componenda dissidia partium. Recusavit id ⌊Christiernus dux Holsatiae⌋. ⌊Caesar⌋ ex ⌊Aphrica⌋,[2] ex ⌊Sicilia⌋ scripsit, daremus operam, ut amice componerentur omnia. Cum orig. Quum⌈CumCum orig. Quum⌉ recusat alter voluntariam oblationem, quid superest, nisi ut alter experiatur, quid aequitate causae, amicis, opibus et favore possit?
Quid enim magis indignum, quam duas ⌊regis Danorum⌋ ⌊filias⌋ ita nudas eiectas esse, ipsarum patrimonium detineri, neque velle ad aliqua pacis media intendere? De ⌊patre⌋ ⌊ipsarum⌋ nihil dico, nisi, si peccata ipsius meruerunt, ut perpetuo carcere acerbam ducat vitam. Quid ad hoc ⌊filiae⌋? Quamquam in obscuro non est, quam turpiter et praeter omne ius gentium cum ⌊eo⌋ transactum sit, forte haec in caput ipsorum aliquando iusto Dei iudicio incident.
Haec ob id scribo, quod videor cariturus cerevisia vestra Pruthenica clauso ⌊mari⌋ et interdictis commeatibus, ita enim minantur victores. Quae res peius me habet. Sed extra
UUB H. 154, f. 147v
iocum.
Praesulum orig. Presulum⌈PraesulumPraesulum orig. Presulum⌉ omnium muneri convenire nosti pacem ubique, quoad possunt, nisi cum vitiis, procurare. Vicinus es ⌊principi⌋ potenti et affinitate coniuncto cum illustrissimo ⌊Christierno duce Holsatiae⌋, qui se vocat regem ⌊Danorum⌋. Quid si illi suadeatur, ut tuta et certa in mediocritate praeferat summ ms. n(!)
⌈mm ms. n(!)
⌉is et incertis? An hoc tam esset a praesulis officio alienum aut consilium istud tam esse contemnendum tibi videbitur? Nondum principium est malorum, quae imminent ex hac causa, nisi in tempore occurratur. Qui autem fieri id possit, nisi per viros bonos? Ego facile in me recipio illustrissimum ⌊ducem Fridericum⌋ ad aequas condiciones orig. conditiones⌈condicionescondiciones orig. conditiones⌉ pertrahere et a bello etiam avertere, si quis modo sit, qui adversam ipsius partem ad eadem permoveat. Sed victoria, credo, ferox animus speciosa magis quam secura consilia admittit, quare ms 2 temperantia,
ms 1 temperant[...] paper damaged⌈temperantiams 2 temperantia,
ms 1 temperant[...] paper damaged⌉ opus est. Victoriam pauci hactenus aut voluere aut scivere sequi. Facilius ea paratur, quam conservatur, atque ut maxime talis sit, quam tueri possis, nisi tamen aequitatis robore fulciatur, brevi labi solet. Haec tibi et amico privatus ego, neque enim omittere possum, quin de bonis rebus tecum per litteras commenter. Ea via est, per quam nonnulli sibi ⌊caesareae maiestatis⌋ gratiam et imperii favorem consequi possent, vix umquam orig. unquam⌈umquamumquam orig. unquam⌉ alias securitatem sibi aut liberis suis paraturi. Neque vulgo ignoratur, quod grave aes orig. es⌈aesaes orig. es⌉ alienum contraxerint bellatores illi et, dum sibi student omnia vindicare, quae certissima habebant, in discrimen pertraxerint. Ab altera superinscribed in place of crossed-out asy(?)⌈asy(?) altera altera superinscribed in place of crossed-out asy(?)⌉ autem parte, si ad bellum res pervenerit, omnia adhuc sunt integra et, quod praecipuum est, ⌊princeps⌋ aetate et rebus gestis, ad haec modestia animi et probitate insignis et tibi, quod infitiari orig. inficiari⌈infitiariinfitiari orig. inficiari⌉ non potes, amicus. Quod autem sint hactenus adversum ⌊Lubicenses⌋ quaedam gesta, non improbo, tantum finis statuatur cupiditati et, dum nocentes castigare intendis, innocentem iure suo non spolies. Scribe itaque ad me, quid habeas spei de hoc negotio. Ego non omittam pacem suadere, quoad haberi ea honesta poterit. Sed de iis satis.
Illustrissimus ⌊marchio de Zenette comes de Nassaw⌋ cruciatur podagra et abest ab aula, venturus tamen huc brevi. ⌊Rex Galliae⌋ nihil, quod scimus, publice molitur. Exspectat eventum rerum omnium.
UUB H. 154, f. 148r
Laboravit etiam adversa valetudine apud Burgundionem,[3] alias iam inhiaret ⌊ducatui Mediolanensi⌋ exstincta orig. extincta⌈exstinctaexstincta orig. extincta⌉ ⌊gente Sphortiarum⌋ virili ex parte. ⌊Helvetii⌋ crebris malis domiti se domi continent non facile relicturi nidos. In ⌊diocesi Monasteriensi⌋ ingens est peditum Germanorum numerus exspectantium principem aliquem, cuius stipendia mereant. ⌊Dux Ghelriae⌋ vicinus noster quiescit cum coronatis suis Gallicis.
In litteris his diebus nihil novi prodiit, praeter ⌊⌋ ⌊Erasmi Roterodami⌋. ⌊Huic⌋ ⌊pontifex⌋ obtulit tres episcopatus una cum sacerdotiis omnibus cuiusdam insignis curtisani nostratis defuncti in ⌊Urbe⌋, nomine ⌊Inghelwynckel⌋, et pileo cardinalitio. Quae omnia ⌊idem⌋ strenue recusavit. Illum ⌊⌋, quia non dubito ad vos perlatum esse, non mitto, neque ⌊⌋ etiam mitto, quod nondum sint ad manum.
Plura impraesentiarum scribere me vetat huius latoris, viri Poloni, nunc primum nuntiatus orig. nunciatus⌈nuntiatusnuntiatus orig. nunciatus⌉ recessus. Per ⌊Focharos⌋ copiosius scribam. Tu vicissim de rebus communibus subinde nos fac certiores et tuis omnibus, ⌊matri⌋ dulcissimae, fratribus ⌊Bernhardo⌋ et ⌊Georgio⌋, ⌊sororibus⌋ et affinibus me ex animo commenda.
Est apud te ⌊puer⌋ quidam hic natus, cuius ⌊mater⌋ vicina est mea, mulier proba et honesta. Rogavit, ut ⌊illum⌋ tibi commendarem. Ad ⌊eum⌋ mittuntur annexae hae litterae.
Et vale, Domine et Pater ex animo honorande.