AAWO, AB, D. 3, f. 118r
⌊⌋ anno superiore e ⌊Venetiis⌋ diligenter de statu, qui tunc erat rerum mearum per quendam ⌊Iudaeum⌋ ⌊Cracoviae⌋ degentem. Verum quantum ex nostro ⌊Nybelschytz⌋, quem ⌊Bononiae⌋ sanum inveni, intellexi, litterae illae Reverendissimae Dominationi Tuae redditae non sunt, quae res me pessime habet, propterea quod metuam, ne ms. non(!)
⌈nene ms. non(!)
⌉ Reverendissima Dominatio Tua putet me beneficiorum acceptorum immemorem factum, quod priusquam fiat, mori me malim. ⌊Aleandrum⌋ plane talem inveni, qualem mihi eum saepe descripseras. Est nunc ⌊Romae⌋, ubi primum locum ambit in futuro concilio, sed ridetur ab optimis quibusque. Fui apud eum mensibus quinque tanto taedio, quanto nusquam umquam. Ab eo discessurum ambivit me superinscribed⌈meme superinscribed⌉ nobilissimus, doctissimus et probissimus Anglus dominus ⌊Reginaldus Polus⌋, apud quem toto fere anno fui humanissime exceptus. Ab illo cum discedere constituissem et me in patriam studiose revocatum recipere, rescivit de discessu meo superinscribed⌈de discessu meode discessu meo superinscribed⌉ ⌊episcopus Veronensis⌋ oravitque per litteras obnixe, ut paululum a recto in patriam itinere ad se deflecterem. Quod cum fecissem, tam me excepit humaniter et exceptum tractavit, ut tota fere hieme apud illum manserim eique et aliis aliquot, quos secum habet, doctis viris prophetas omnes praelegerim, mutatis locis, ubi nostra editio ab Hebraeo variat, et ascriptis annotatiunculis quibusdam in margine ad explicanda obscuriora prophetarum loca, totum praeterea ⌊Paulum⌋, ⌊Iob⌋ et quinque libros ⌊Mosi⌋. Omnia haec, quamvis incredibile Dominationi Tuae Reverendissimae videatur, plus minus quinque mensibus absolvimus. Cum iam inde morem illi gessissem et sciret me properare in patriam nec ulla ratione retineri posse iamque ego ad iter accinctus essem, de improviso a ⌊cardinale⌋ quodam, viro optimo et doctissimo mihique ⌊Venetiis⌋, priusquam cardinalis esset, familiarissime noto, ab hoc, inquam, de improviso ⌊Romam⌋ vocor, suggerente, ut suspicor ⌊pontifice⌋. Quamquam numquam animum habui AAWO, AB, D. 3, f. 118v ad ⌊Romam⌋ propensum, tamen diu haesitans tandem hinc huc veni sub finem Februarii huius anni. Invenit me ⌊hic⌋ dominus doctor Longus, qui sollicite egit, ut per illum Dominationi Tuae Reverendissimae scriberem, quod et fecissem, nisi intempestive falso me gaudio affecisset olim tuus Hugo Bruxellensis, qui affirmabat Dominationem Tuam pervenisse ⌊Neapolim⌋ in aulam ⌊imperatoris⌋ venturamque huc una cum imperatore.
Decretum est hic ad preces imperatoris per pontificem et cardinales consistorialiter, ut liberum, quale ⌊Germani⌋ volunt, concilium indicatur circa Pentecosten anni futuri ⌊Mantuae⌋ aut ⌊Mediolani⌋, non enim certe scio, utro horum locorum. Res concilii commissae sunt sex cardinalibus, ex quibus dominus meus unus est.
Imperator tam se hic modeste cum omnibus suis gessit, ut omnes in admirationem sui rapuerit. Habuit orationem publice coram pontifice, cardinalibus, oratoribus et plurimis aliis, qua declaravit sibi plurimum displicere perfidiam ⌊regis Gallorum⌋, qua impediretur ab expeditione in ⌊Turcas⌋ impedireturque progressus concilii celebrandi. Inter cetera hoc maxime maiestatem illius male habet, quod rex publice editis in ⌊Gallia⌋ litteris ad principes ⌊Germaniae⌋ imperatorem dicat ambire monarchiam, cum non solum nihil vel illius vel cuiusquam alterius Christiani principis ambierit, sed etiam ⌊ducatum Mediolanensem⌋ contentus sit filio illius minimo natu dare, ut effusio Christiani sanguinis vitetur. Obtulit praeterea, si de privato agatur odio, se singulari certamine congressurum cum illo vel nudum vel quocumque modo paribus armis induto congressurum. Missus fuit a ⌊rege Galliae⌋ cardinalis Lothringiae ad imperatorem et deinde ad pontificem huc ⌊Romam⌋ in causa huius conceptae pacis tractandae. Is hinc abiit et iterum e ⌊Gallia⌋ rediisse Lucam ad imperatorem dicitur.
⌊Pontifex⌋ semel decreverat proficisci ⌊Bononiam⌋, paulo post mutatum fuit consilium, nunc iterum dicitur profecturus. Quid futurum sit, nescimus. Dicuntur hic multa, sed incertis auctoribus. Si quid nactus fuero certi, scribam Dominationi Tuae Reverendissimae, quam diutissime felicem vivere cupio. Valeat Dominatio Tua Reverendissima.